1 [Tunc stabunt justi in magna constantia adversus eos qui se angustiaverunt, et qui abstulerunt labores eorum.*Tunc, etc. Lassati sumus, etc. RAB. Lassati sunt philosophi, etc., usque ad unde dicunt dolentes, Quid nobis profuit superbia? 2 Videntes turbabuntur timore horribili, et mirabuntur in subitatione insperatæ salutis; 3 dicentes intra se, pœnitentiam agentes, et præ angustia spiritus gementes: Hi sunt quos habuimus aliquando in derisum, et in similitudinem improperii. 4 Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam, et finem illorum sine honore; 5 ecce quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter sanctos sors illorum est. 6 Ergo erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis. 7 Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles: viam autem Domini ignoravimus. 8 Quid nobis profuit superbia? aut divitiarum jactantia quid contulit nobis? 9 Transierunt omnia illa tamquam umbra, et tamquam nuntius percurrens,†Tanquam umbra. RAB. Per umbram, oblivionem mentis, etc., usque ad quæ præcedunt occasum vitæ corruptibilis. ID. Per avem, excellentiam, etc., usque ad gementes nulla voce consolationis relevabuntur. 10 et tamquam navis quæ pertransit fluctuantem aquam, cujus cum præterierit non est vestigium invenire, neque semitam carinæ illius in fluctibus; 11 aut tamquam avis quæ transvolat in aëre, cujus nullum invenitur argumentum itineris, sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum, et scindens per vim itineris aërem: commotis alis transvolavit, et post hoc nullum signum invenitur itineris illius; 12 aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum, divisus aër continuo in se reclusus est, ut ignoretur transitus illius: 13 sic et nos nati continuo desivimus esse; et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus. 14 Talia dixerunt in inferno hi qui peccaverunt:‡Talia dixerunt in inferno hi qui. Adhuc quatuor species alias introducit, quibus stultam spem iniquorum demonstrat, qua præsentia mensura tantum putant, vel evadere se impunitos. 15 quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis.§Lanugo est, quæ a vento tollitur. Quæ ex flore herbarum marcido oriens, carnis fragilitatem exprimit, quæ a vento ægritudinis, vel molestia corporis cito tolletur, quia omnis caro fenum. Et tanquam spuma gracilis. Spuma ex aquis edita super aquam enatat. Hic est appetitus humani favoris, et jactantiæ vulgaris, quæ procella tentationis vel discussione judicii dissolvitur, vel dispergitur, id est quam vana fuit probatur. 16 Justi autem in perpetuum vivent, et apud Dominum est merces eorum, et cogitatio illorum apud Altissimum.**Justi autem in perpetuum vivent. RAB. Post peccatorum pœnas, etc., usque ad Dei fruentur, in quo totam suam spem posuerunt. 17 Ideo accipient regnum decoris, et diadema speciei de manu Domini: quoniam dextera sua teget eos, et brachio sancto suo defendet illos. 18 Accipiet armaturam zelus illius, et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.††Accipiet armaturam. RAB. Creator omnium, etc., usque ad cum resistere non valeant. 19 Induet pro thorace justitiam, et accipiet pro galea judicium certum; 20 sumet scutum inexpugnabile æquitatem. 21 Acuet autem duram iram in lanceam, et pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. 22 Ibunt directe emissiones fulgurum, et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur, et ad certum locum insilient.‡‡Et ad certum locum. Quacunque necesse est: non enim potest esse confusum, quod est divina sapientia ordinatum. 23 Et a petrosa ira plenæ mittentur grandines; excandescet in illos aqua maris, et flumina concurrent duriter.§§Et flumina, id est, persecutionum commotiones, plerumque enim corda pravorum quæ prædicatio non emollit, flagellum collectionis frangit. 24 Contra illos stabit spiritus virtutis, et tamquam turbo venti dividet illos; et ad eremum perducet omnem terram iniquitas illorum, et malignitas evertet sedes potentium.]
<- SAPIENTIÆ SOLOMONIS 4SAPIENTIÆ SOLOMONIS 6 ->