Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Sponsa Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.[a] 2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.[b] 3 Sponsus Pulchra es, amica mea; suavis, et decora sicut Jerusalem; terribilis ut castrorum acies ordinata.[c] 4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.[d] 5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro: omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est in eis. 6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.[e] 7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.[f] 8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.[g] 9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata?[h] 10 Sponsa Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.[i] 11 Nescivi: anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.[j] 12 Chorus Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.][k]

<- CANTICUM CANTICORUM 5CANTICUM CANTICORUM 7 ->