1 [Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.[a] 2 Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro; omnes gemellis fœtibus, et sterilis non est inter eas.[b] 3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.[c] 4 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis; mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium.[d] 5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.[e] 6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.[f] 7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.[g] 8 Veni de Libano, sponsa mea: veni de Libano, veni, coronaberis: de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.[h] 9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.[i] 10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.[j] 11 Favus distillans labia tua, sponsa; mel et lac sub lingua tua: et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.[k] 12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.[l] 13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.[m] 14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.[n] 15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.[o] 16 Sponsa Surge, aquilo, et veni, auster: perfla hortum meum, et fluant aromata illius.][p]
<- CANTICUM CANTICORUM 3CANTICUM CANTICORUM 5 ->