1 [Ego flos campi, et lilium convallium.[a] 2 Sponsus Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.[b] 3 Sponsa Sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios. Sub umbra illius quem desideraveram sedi, et fructus ejus dulcis gutturi meo.[c] 4 Introduxit me in cellam vinariam; ordinavit in me caritatem.[d] 5 Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo.[e] 6 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.[f] 7 Sponsus Adjuro vos, filiæ Jerusalem, per capreas cervosque camporum, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, quoadusque ipsa velit.[g] 8 Sponsa Vox dilecti mei; ecce iste venit, saliens in montibus, transiliens colles.[h] 9 Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos.[i] 10 En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni:[j] 11 jam enim hiems transiit; imber abiit, et recessit.[k] 12 Flores apparuerunt in terra nostra; tempus putationis advenit: vox turturis audita est in terra nostra;[l] 13 ficus protulit grossos suos; vineæ florentes dederunt odorem suum. Surge, amica mea, speciosa mea, et veni:[m] 14 columba mea, in foraminibus petræ, in caverna maceriæ, ostende mihi faciem tuam, sonet vox tua in auribus meis: vox enim tua dulcis, et facies tua decora.[n] 15 Sponsa Capite nobis vulpes parvulas quæ demoliuntur vineas: nam vinea nostra floruit.[o] 16 Dilectus meus mihi, et ego illi, qui pascitur inter lilia,[p] 17 donec aspiret dies, et inclinentur umbræ. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreæ, hinnuloque cervorum super montes Bether.][q]
<- CANTICUM CANTICORUM 1CANTICUM CANTICORUM 3 ->