INCIPIT LIBER CANTICUM CANTICORUM
1 [Sponsa Osculetur me osculo oris sui; quia meliora sunt ubera tua vino,[a] 2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum; ideo adolescentulæ dilexerunt te.[b] 3 Chorus Adolescentularum Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.[c] 4 Sponsa Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.[d] 5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me; posuerunt me custodem in vineis: vineam meam non custodivi.[e] 6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.[f] 7 Sponsus Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.[g] 8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.[h] 9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia.[i] 10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.[j] 11 Sponsa Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.[k] 12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur.[l] 13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.[m] 14 Sponsus Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.[n] 15 Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.[o] 16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.][p]
CANTICUM CANTICORUM 2 ->