1 [Noli fieri pro amico inimicus proximo: improperium enim et contumeliam malus hæreditabit: et omnis peccator invidus et bilinguis.]*Nolite fieri, etc. RAB. Vim veræ charitatis ostendit, etc., usque ad allidetur virtus ipsius. 2 [Non te extollas in cogitatione animæ tuæ velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam: 3 et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo. 4 Anima enim nequam disperdet qui se habet, et in gaudium inimicis dat illum, et deducet in sortem impiorum.]†Nequam. Bonæ voluntatis succedit boni operis fructus, et malitiosæ menti nihil prosperitatis. Si enim desit charitas, frustra operam virtuti impendis; unde: Qui in uno offendit, omnium reus est Jac. 2.. Et, ei qui non habet, et hoc quod habet, auferetur ab eo Luc. 19.. 5 [Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundat. 6 Multi pacifici sint tibi: et consiliarius sit tibi unus de mille.‡Multi pacifici, etc. Cum omnibus pax est habenda, quantam permittit nostra fragilitas, sed non cum multis consilium, quia scriptum est: Misericordes vocantur, virum autem fidelem quis inveniet? Prov. 20. 7 Si possides amicum, in tentatione posside eum, et ne facile credas ei.§Si possides amicum, etc. RAB. Per diversas species falsos amicos exprimens, tandem ad verum pervenit amicum: quia multi amicos se esse profitentur in prosperis, et inimici apparent in adversis. Unde: Si humiliaverit se contra te, etc. 8 Est enim amicus secundum tempus suum, et non permanebit in die tribulationis. 9 Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam, et est amicus qui odium et rixam et convitia denudabit. 10 Est autem amicus socius mensæ, et non permanebit in die necessitatis. 11 Amicus si permanserit fixus, erit tibi quasi coæqualis, et in domesticis tuis fiducialiter aget. 12 Si humiliaverit se contra te, et a facie tua absconderit se, unanimem habebis amicitiam bonam. 13 Ab inimicis tuis separare, et ab amicis tuis attende.**Attende. RAB. Id est, discretionem habe, etc., usque ad: Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula faciunt Rom. 16.. 14 Amicus fidelis protectio fortis: qui autem invenit illum, invenit thesaurum.††Amicus fortis. Amicus amoris consors, cui sic animum tuum applica ut ex duobus unum fiat, cui te tanquam tibi committas, a quo nihil timeas: et nihil inhonestum petas. Non est enim amicitia vectigalis, sed plena decoris; unde: Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis Joan. 15., etc. Dedit nobis Dominus formam amicitiæ quam sequamur, ut faciamus amici voluntatem, aperiamus ei secreta, et ipse nobis; unde: Vos autem dixi amicos, quia omnia quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis Ibid.. 15 Amico fideli nulla est comparatio, et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius. 16 Amicus fidelis medicamentum vitæ et immortalitatis: et qui metuunt Dominum, invenient illum.‡‡Amicus fidelis. Secundum Deum scilicet. Hic ad medicamentum vitæ æternæ et immortalitatis necessaria, cum amico tractat: unde Cicero dicit amicitiam nonnisi inter bonos esse posse, et libera debet esse amicitia, et ad omnem felicitatem proclivis. 17 Qui timet Deum æque habebit amicitiam bonam, quoniam secundum illum erit amicus illius.]§§Qui timet Dominum. RAB. Plena et perfecta amicitiæ gratia, etc., usque ad ut de hoc mundo credas te quotidie migraturum. 18 [Fili, a juventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam. 19 Quasi is qui arat et seminat accede ad eam, et sustine bonos fructus illius. 20 In opere enim ipsius exiguum laborabis, et cito edes de generationibus illius. 21 Quam aspera est nimium sapientia indoctis hominibus ! et non permanebit in illa excors. 22 Quasi lapidis virtus probatio erit in illis: et non demorabuntur projicere illam. 23 Sapientia enim doctrinæ secundum nomen est ejus, et non est multis manifestata: quibus autem cognita est, permanet usque ad conspectum Dei. 24 Audi, fili, et accipe consilium intellectus, et ne abjicias consilium meum. 25 Injice pedem tuum in compedes illius, et in torques illius collum tuum. 26 Subjice humerum tuum, et porta illam, et ne acedieris vinculis ejus. 27 In omni animo tuo accede ad illam, et in omni virtute tua conserva vias ejus.***In omni animo tuo. RAB. Corde, non corpore accedendum est ad sapientiam, etc., usque ad perceptio veritatis; unde: Hæc est autem vita æterna ut cognoscant te solum verum Deum Joan. 17., etc. 28 Investiga illam, et manifestabitur tibi: et continens factus, ne derelinquas eam: 29 in novissimis enim invenies requiem in ea, et convertetur tibi in oblectationem. 30 Et erunt tibi compedes ejus in protectionem fortitudinis et bases virtutis, et torques illius in stolam gloriæ: 31 decor enim vitæ est in illa, et vincula illius alligatura salutaris. 32 Stolam gloriæ indues eam, et coronam gratulationis superpones tibi. 33 Fili, si attenderis mihi, disces: et si accommodaveris animum tuum, sapiens eris.†††Fili, si attenderis. Monet sapientia, ut in divina lege assidue meditemur. Primum hortatur ut discamus; post, ut animam ad hoc applicemus, tandem, ut inclinemus; demum, ut diligentiam ad audiendum adhibeamus. Sic enim sapientia sapientem esse promittit. Necesse est enim, ut qui veræ sapientiæ, quæ Christus est, agnitionem desiderat, primum catholicis magistris se humiliter subdat, et omnes affectus animæ suæ disciplinæ eorum. Dehinc intentionem cordis ab omni pravo desiderio avertens ad audiendum verbum Dei adhibeat diligenter, caveatque ut meditationem legis non pro terrenarum rerum mercede, vel laudis humanæ, sed pro ipsius boni amore impendat, ut veræ sapientiæ fructum percipiat. 34 Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam: et si dilexeris audire, sapiens eris. 35 In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere, ut omnem narrationem Dei possis audire, et proverbia laudis non effugiant a te.‡‡‡In multitudine. Quasi: Ne sis sapiens tibi ipsi. Ne confidas proprio ingenio, hæreticos superbiæ fastus maxime supplantavit. 36 Et si videris sensatum, evigila ad eum, et gradus ostiorum illius exterat pes tuus. 37 Cogitatum tuum habe in præceptis Dei, et in mandatis illius maxime assiduus esto: et ipse dabit tibi cor, et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi.]§§§Cogitatum habe in præceptis. RAB. Merito illi datur, etc., usque ad et assidue legem meditatur et opere exsequitur.
<- IESU FILII SIRACH 5IESU FILII SIRACH 7 ->