Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [O mors, quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis:[a] 2 viro quieto, et cujus viæ directæ sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum ! 3 O mors, bonum est judicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, 4 defecto ætate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam ! 5 Noli metuere judicium mortis: memento quæ ante te fuerunt, et quæ superventura sunt tibi: hoc judicium a Domino omni carni.[b] 6 Et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni: 7 non est enim in inferno accusatio vitæ.] 8 [Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum.[c] 9 Filiorum peccatorum periet hæreditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. 10 De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio.[d] 11 Væ vobis, viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi ! 12 Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. 13 Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem.[e] 14 Luctus hominum in corpore ipsorum: nomen autem impiorum delebitur. 15 Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi quam mille thesauri pretiosi et magni.[f] 16 Bonæ vitæ numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in ævum.] 17 [Disciplinam in pace conservate, filii: sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? 18 Melior est homo qui abscondit stultitiam suam, quam homo qui abscondit sapientiam suam.[g] 19 Verumtamen reveremini in his quæ procedunt de ore meo:[h] 20 non est enim bonum omnem reverentiam observare, et non omnia omnibus bene placent in fide.[i] 21 Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a præsidente et a potente de mendacio: 22 a principe et a judice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: 23 a socio et amico de injustitia, et de loco in quo habitas: 24 de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: 25 a salutantibus de silentio, a respectu mulieris fornicariæ, et ab aversione vultus cognati. 26 Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo.[j] 27 Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam ejus, neque steteris ad lectum ejus.[k] 28 Ab amicis de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.]

<- IESU FILII SIRACH 40IESU FILII SIRACH 42 ->