Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 [Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et jugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium. 2 Cogitationes eorum, et timores cordis, adinventio exspectationis, et dies finitionis,[a] 3 a residente super sedem gloriosam, usque ad humiliatum in terra et cinere: 4 ab eo qui utitur hyacintho et portat coronam, usque ad eum qui operitur lino crudo: furor, zelus, tumultus, fluctuatio, et timor mortis, iracundia perseverans, et contentio: 5 et in tempore refectionis in cubili, somnus noctis immutat scientiam ejus. 6 Modicum tamquam nihil in requie, et ab eo in somnis, quasi in die respectus.[b] 7 Conturbatus est in visu cordis sui, tamquam qui evaserit in die belli: in tempore salutis suæ exsurrexit, et admirans ad nullum timorem:[c] 8 cum omni carne, ab homine usque ad pecus, et super peccatores septuplum. 9 Ad hæc mors, sanguis, contentio, et rhomphæa, oppressiones, fames, et contritio, et flagella: 10 super iniquos creata sunt hæc omnia: et propter illos factus est cataclysmus.][d] 11 [Omnia quæ de terra sunt in terram convertentur, et omnes aquæ in mare revertentur.[e] 12 Omne munus et iniquitas delebitur, et fides in sæculum stabit. 13 Substantiæ injustorum sicut fluvius siccabuntur, et sicut tonitruum magnum in pluvia personabunt.[f] 14 In aperiendo manus suas lætabitur: sic prævaricatores in consummatione tabescent. 15 Nepotes impiorum non multiplicabunt ramos: et radices immundæ super cacumen petræ sonant.[g] 16 Super omnem aquam viriditas, et ad oram fluminis ante omne fœnum evelletur.] 17 [Gratia sicut paradisus in benedictionibus, et misericordia in sæculum permanet. 18 Vita sibi sufficientis operarii condulcabitur, et in ea invenies thesaurum.[h] 19 Filii et ædificatio civitatis confirmabit nomen: et super hæc mulier immaculata computabitur. 20 Vinum et musica lætificant cor: et super utraque dilectio sapientiæ.[i] 21 Tibiæ et psalterium suavem faciunt melodiam: et super utraque lingua suavis. 22 Gratiam et speciem desiderabit oculus tuus: et super hæc virides sationes.[j] 23 Amicus et sodalis in tempore convenientes, et super utrosque mulier cum viro. 24 Fratres in adjutorium in tempore tribulationis: et super eos misericordia liberabit. 25 Aurum et argentum est constitutio pedum: et super utrumque consilium beneplacitum. 26 Facultates et virtutes exaltant cor, et super hæc timor Domini.[k] 27 Non est in timore Domini minoratio: et non est in eo inquirere adjutorium. 28 Timor Domini sicut paradisus benedictionis, et super omnem gloriam operuerunt illum.] 29 [Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas: melius est enim mori quam indigere. 30 Vir respiciens in mensam alienam, non est vita ejus in cogitatione victus: alit enim animam suam cibis alienis:[l] 31 vir autem disciplinatus et eruditus custodiet se. 32 In ore imprudentis condulcabitur inopia, et in ventre ejus ignis ardebit.][m]

<- IESU FILII SIRACH 39IESU FILII SIRACH 41 ->