36
1 [Miserere nostri, Deus omnium, et respice nos, et ostende nobis lucem miserationum tuarum:*Miserere nostri. RAB. Ex persona fidelium dirigit orationem ad Deum, ut illos defendat et inimicos deprimat, ut digne correcti Deum iterum agnoscant, et idola deserant. 2 et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua. 3 Alleva manum tuam super gentes alienas, ut videant potentiam tuam. 4 Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, sic in conspectu nostro magnificaberis in eis: 5 ut cognoscant te, sicut et nos cognovimus quoniam non est deus præter te, Domine. 6 Innova signa, et immuta mirabilia. 7 Glorifica manum et brachium dextrum.†Glorifica manum, etc. ID. Optat, ut divina majestas per manum et dextrum brachium, id est, per Christum, per quem antiqua miracula facta sunt, innovet tempore gratiæ, ut veteris legis et novæ idem intelligatur esse Deus. 8 Excita furorem, et effunde iram. 9 Tolle adversarium, et afflige inimicum. 10 Festina tempus, et memento finis, ut enarrent mirabilia tua. 11 In ira flammæ devoretur qui salvatur: et qui pessimant plebem tuam inveniant perditionem. 12 Contere caput principum inimicorum, dicentium: Non est alius præter nos. 13 Congrega omnes tribus Jacob, ut cognoscant quia non est deus nisi tu, et enarrent magnalia tua, et hæreditabis eos sicut ab initio. 14 Miserere plebi tuæ, super quam invocatum est nomen tuum, et Israël quem coæquasti primogenito tuo. 15 Miserere civitati sanctificationis tuæ, Jerusalem, civitati requiei tuæ.‡Extolle adversarium, etc. RAB. Significat per adventum Christi, etc., usque ad pro statu Ecclesiæ et fidelium salute. 16 Reple Sion inenarrabilibus verbis tuis, et gloria tua populum tuum.§Sion, etc. Notitia Scripturæ, in qua prædicatur inenarrabilis virtus Dei. 17 Da testimonium his qui ab initio creaturæ tuæ sunt, et suscita prædicationes quas locuti sunt in nomine tuo prophetæ priores.**Et suscita, etc., Omnes prophetæ incarnationi Christi dant testimonium, quod Deus homo factus Ecclesiam sibi desponsaret. 18 Da mercedem sustinentibus te, ut prophetæ tui fideles inveniantur: et exaudi orationes servorum tuorum, 19 secundum benedictionem Aaron de populo tuo: et dirige nos in viam justitiæ, et sciant omnes qui habitant terram quia tu es Deus conspector sæculorum.]††Secundum benedictionem, etc. ID. Ordinem scilicet, et ritum sacerdotii, etc., usque ad quod Aaron figuravit in temporalibus sacrificiis, hoc impleat in spiritualibus Evangelii. 20 [Omnem escam manducabit venter: et est cibus cibo melior.‡‡Omnem escam. ID. Postquam prædixit vocationem gentium, etc., usque ad sic veracem doctrinam discernamus, et fallacem. 21 Fauces contingunt cibum feræ, et cor sensatum verba mendacia. 22 Cor pravum dabit tristitiam, et homo peritus resistet illi. 23 Omnem masculum excipiet mulier: et est filia melior filia. 24 Species mulieris exhilarat faciem viri sui, et super omnem concupiscentiam hominis superducit desiderium.§§Species mulieris. Christi gratia, quæ per prædicationem animas curat, et carnis concupiscentiam mitigat. Hæc in Ecclesia abundat, cujus desiderium est super omnem concupiscentiam hominis, quia in ea decor virtutum et pulchritudo doctrinæ. Super omnem. Nulla concupiscentia hominis huic desiderio potest comparari: quia, Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Deum ipsa laudabitur Prov. 31.. 25 Si est lingua curationis, est et mitigationis et misericordiæ: non est vir illius secundum filios hominum.***Non est vir. Christus qui excedit humanam naturam. Unde, Speciosus forma præ filiis hominum Psal. 44.. Hic enim peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus. 26 Qui possidet mulierem bonam inchoat possessionem: adjutorium secundum illum est, et columna ut requies.†††Adjutorium. Adjutorium Ecclesiæ est secundum dispensationem Christi. Unde, Justum adjutorium meum a Domino Psal. 7., etc. Ipse est infinitatis ejus columna, et laboris requies. 27 Ubi non est sepes, diripietur possessio: et ubi non est mulier, ingemiscit egens. 28 Quis credit ei qui non habet nidum, et deflectens ubicumque obscuraverit, quasi succinctus latro exiliens de civitate in civitatem?]‡‡‡Qui non habet nidum. Id est, Ecclesiam, ubi electorum animæ filios bonorum operum nutriunt. Unde, Invenit sibi passer domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos. Psal. 83..
<- IESU FILII SIRACH 35IESU FILII SIRACH 37 ->
- a Miserere nostri. RAB. Ex persona fidelium dirigit orationem ad Deum, ut illos defendat et inimicos deprimat, ut digne correcti Deum iterum agnoscant, et idola deserant.
- b Glorifica manum, etc. ID. Optat, ut divina majestas per manum et dextrum brachium, id est, per Christum, per quem antiqua miracula facta sunt, innovet tempore gratiæ, ut veteris legis et novæ idem intelligatur esse Deus.
- c Extolle adversarium, etc. RAB. Significat per adventum Christi, etc., usque ad pro statu Ecclesiæ et fidelium salute.
- d Sion, etc. Notitia Scripturæ, in qua prædicatur inenarrabilis virtus Dei.
- e Et suscita, etc., Omnes prophetæ incarnationi Christi dant testimonium, quod Deus homo factus Ecclesiam sibi desponsaret.
- f Secundum benedictionem, etc. ID. Ordinem scilicet, et ritum sacerdotii, etc., usque ad quod Aaron figuravit in temporalibus sacrificiis, hoc impleat in spiritualibus Evangelii.
- g Omnem escam. ID. Postquam prædixit vocationem gentium, etc., usque ad sic veracem doctrinam discernamus, et fallacem.
- h Species mulieris. Christi gratia, quæ per prædicationem animas curat, et carnis concupiscentiam mitigat. Hæc in Ecclesia abundat, cujus desiderium est super omnem concupiscentiam hominis, quia in ea decor virtutum et pulchritudo doctrinæ. Super omnem. Nulla concupiscentia hominis huic desiderio potest comparari: quia, Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Deum ipsa laudabitur Prov. 31..
- i Non est vir. Christus qui excedit humanam naturam. Unde, Speciosus forma præ filiis hominum Psal. 44.. Hic enim peccatum non fecit, nec est inventus dolus in ore ejus.
- j Adjutorium. Adjutorium Ecclesiæ est secundum dispensationem Christi. Unde, Justum adjutorium meum a Domino Psal. 7., etc. Ipse est infinitatis ejus columna, et laboris requies.
- k Qui non habet nidum. Id est, Ecclesiam, ubi electorum animæ filios bonorum operum nutriunt. Unde, Invenit sibi passer domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos. Psal. 83..