35
1 [Qui conservat legem multiplicat oblationem.*Qui conservat. RAB. Bene orat, etc., usque ad quia bene operando servat justitiam. 2 Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate. 3 Et propitiationem litare sacrificii super injustitias: et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.†Propitiationum. Inter litare et sacrificare hoc distat. Nam sacrificat qui sacrificium facit. Litat qui sacrificium facit, et quod sacrificio petiit, impetrat. 4 Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium.‡Retribuet, etc. Utrumque, scilicet gratum Deo, et quod in altari in commemorationem Jesu Christi offertur, et quod per charitatem proximo tribuitur. 5 Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia. 6 Non apparebis ante conspectum Domini vacuus: 7 hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt. 8 Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi. 9 Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus. 10 Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum.§Bono animo. ID. Quidquid bono animo non datur, apud Deum gratiam non meretur. Homo enim videt in facie, Deus autem in corde. Et non minuas, etc.Mystice. Primitiæ frugum, etc., usque ad a quo et boni operis initium et perfectio donatur. 11 In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas. 12 Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum, 13 quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.**Septies tantum. Perfectam, scilicet remunerationem. Septenarius enim, etc., usque ad sed etiam quatuor principalium virtutum operationem præbet. 14 Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.††Noli offerre munera, etc. Apud Deum non est quantitas muneris; nec persona potentis aspicitur: sed dilectio et humilitas cordis. Ideo non debet offerri sacrificium de iniquitate, sed de justo labore. 15 Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ. 16 Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet. 17 Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. 18 Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas? 19 A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis. 20 Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.] 21 [Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat.‡‡Et donec propinquet, etc. Ad superiora respicit, affirmans, quia Dominus orationem humilium misericorditer exaudit, qui non cessant, donec consolationem accipiant. 22 Et Dominus non elongabit: et judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum: 23 et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet: 24 donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius: 25 donec judicet judicium plebis suæ, et oblectabit justos misericordia sua. 26 Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.]
<- IESU FILII SIRACH 34IESU FILII SIRACH 36 ->
- a Qui conservat. RAB. Bene orat, etc., usque ad quia bene operando servat justitiam.
- b Propitiationum. Inter litare et sacrificare hoc distat. Nam sacrificat qui sacrificium facit. Litat qui sacrificium facit, et quod sacrificio petiit, impetrat.
- c Retribuet, etc. Utrumque, scilicet gratum Deo, et quod in altari in commemorationem Jesu Christi offertur, et quod per charitatem proximo tribuitur.
- d Bono animo. ID. Quidquid bono animo non datur, apud Deum gratiam non meretur. Homo enim videt in facie, Deus autem in corde. Et non minuas, etc.Mystice. Primitiæ frugum, etc., usque ad a quo et boni operis initium et perfectio donatur.
- e Septies tantum. Perfectam, scilicet remunerationem. Septenarius enim, etc., usque ad sed etiam quatuor principalium virtutum operationem præbet.
- f Noli offerre munera, etc. Apud Deum non est quantitas muneris; nec persona potentis aspicitur: sed dilectio et humilitas cordis. Ideo non debet offerri sacrificium de iniquitate, sed de justo labore.
- g Et donec propinquet, etc. Ad superiora respicit, affirmans, quia Dominus orationem humilium misericorditer exaudit, qui non cessant, donec consolationem accipiant.