Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
33
1 [Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias, 2 et non illidetur quasi in procella navis. 3 Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis.] 4 [Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et conservabit disciplinam, et tunc respondebit. 5 Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.*Præcordia fatui. RAB. Sicut rota carri et axis, etc., usque ad: Cor stultorum dissimile erit Prov. 15.. 6 Equus emissarius, sic et amicus subsannator: sub omni supra sedente hinnit.]Equus, etc. ID. Sicut jumento nulla est ratio, etc., usque ad sed per oris officia æqualiter utrique pandit secreta. 7 [Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole?Quare dies. ID. Quia superius stultum vituperavit, etc., usque ad ut sint in signa et tempora, et dies, et annos. 8 A Domini scientia separati sunt, facto sole, et præceptum custodiente.§Facto sole. ID. Præcepit Deus in lege, etc., usque ad et maxime placere quod ordine et ratione fit. 9 Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam. 10 Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam.**Ex ipsis exaltavit. ID. Id est, sua discretione illos distinxit, quos pro benefactis remuneravit, et quibus pro malefactis dignam mercedem retribuit. Et omnes homines. Post dispositionem siderum, etc., usque ad impios vero æterna maledictione damnavit. 11 In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum. 12 Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum. 13 Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.††Quasi lutum, etc. RAB. In manu sua habet conditor massam humani generis, etc., usque ad et quem debeat indurare secundum justitiam. 14 Omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus: sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum. 15 Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.]‡‡Contra malum. Investigator operum Dei invenit in ipsis quamdam contrarietatem, sed mirabiliter a Deo ordinatam. Non est ergo mali conditor Deus, qui fecit omnia bona valde; nec mortem fecit, nec lætatur in perditione mortuorum, sed universitatis est mirabilis ordinator. Naturæ ergo bonæ sunt, et a Deo sunt: vitia vero non ex Deo. 16 [Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores. 17 In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular. 18 Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.§§Respicite. Omnes communiter admonet, ut juris sui rationem non omittant, quia non aliter potest habere pacem et quietem. Qui enim primatus sui auctoritatem perdit, in despectionem et angustiam se mittit: qui autem locum suum sapienter custodit, se et suos ad profectum virtutis dirigit. 19 Audite me, magnates et omnes populi: et rectores ecclesiæ, auribus percipite.]***Audite. Ad litteram patres docet, ut filios regant, et cum disciplina nutriant, donec veniant ad ætatem perfectam, ut digni hæredes patrum suorum possint esse. Spiritualiter vero instruit rectores Ecclesiæ, ut dignitatem suam usque ad finem teneant et discipulos suos bene nutritos hæredes sui laboris relinquant. Tenere debent rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt. 20 [Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam, ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis. 21 Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro. 22 Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum. 23 In omnibus operibus tuis præcellens esto. 24 Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui, distribue hæreditatem tuam.] 25 [Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo.†††Cibaria et virga, etc. RAB. Necesse est ut iniqui servi, etc., usque ad ut habeant, scilicet victum et vestitum, non vagandi otium. 26 Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem. 27 Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduæ. 28 Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet: 29 multam enim malitiam docuit otiositas. 30 In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave. 31 Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum.‡‡‡Si est tibi fidelis, etc. ID. Boni servi legem tradidit, etc., usque ad non est enim homo persequendus, sed vitia. 32 Si læseris eum injuste, in fugam convertetur: 33 et si extollens discesserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis.]

<- IESU FILII SIRACH 32IESU FILII SIRACH 34 ->