17
1 [Deus creavit de terra hominem, et secundum imaginem suam fecit illum:*Deus creavit. RAB. Ut sic vivat, sapiat, etc., usque ad ita homo charitatem habeat, ut sit bonus et justus; etc. 2 et iterum convertit illum in ipsam, et secundum se vestivit illum virtute.†Et secundum se vestivit, etc. Unde: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et veritatis sanctitate Ephes. 9.. 3 Numerum dierum et tempus dedit illi, et dedit illi potestatem eorum quæ sunt super terram.‡Et dedit illi potestatem. Quia in hoc quoque factus est homo ad imaginem Dei, quo irrationabilibus ratione antecellit, et ea regit et dominatur in eis, et omnium creatorem agnoscit. Sed quia honorem suum non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus Psal. 48.. 4 Posuit timorem illius super omnem carnem, et dominatus est bestiarum et volatilium. 5 Creavit ex ipso adjutorium simile sibi: consilium, et linguam, et oculos, et aures, et cor dedit illis excogitandi, et disciplina intellectus replevit illos.§Creavit ex ipso. Sicut de latere Adæ dormientis formata est Eva, sic de latere Christi in cruce morientis exivit sanguis et aqua, de quibus formatur Ecclesia. 6 Creavit illis scientiam spiritus, sensu implevit cor illorum, et mala et bona ostendit illis. 7 Posuit oculum suum super corda illorum, ostendere illis magnalia operum suorum: 8 ut nomen sanctificationis collaudent, et gloriari in mirabilibus illius; ut magnalia enarrent operum ejus. 9 Addidit illis disciplinam, et legem vitæ hæreditavit illos.**Et legem vitæ. Naturalem, quam dedit omni homini, ut subjiceretur suo creatori, et bonorum operum in se honorificentiam custodiret. Vel, legem litteræ, quam ad correctionem morum, et reparationem naturalis legis, scribi voluit; hoc enim naturalis lex et litteralis insinuat, ut Deum toto corde, tota anima, tota virtute diligamus: et mandata ejus in Dei et proximi dilectione custodiamus. 10 Testamentum æternum constituit cum illis, et justitiam et judicia sua ostendit illis. 11 Et magnalia honoris ejus vidit oculus illorum, et honorem vocis audierunt aures illorum. Et dixit illis: Attendite ab omni iniquo. 12 Et mandavit illis unicuique de proximo suo. 13 Viæ illorum coram ipso sunt semper: non sunt absconsæ ab oculis ipsius.††Coram illo. RAB. Unde: Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit Psal. 1.. 14 In unamquamque gentem præposuit rectorem:‡‡Rectorem. Angelos, quibus commisit Deus custodiam singularum gentium! Unde, Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei. Deut. 32. Vel, doctores quos ad prædicandum misit. 15 et pars Dei Israël facta est manifesta. 16 Et omnia opera illorum velut sol in conspectu Dei: et oculi ejus sine intermissione inspicientes in viis eorum. 17 Non sunt absconsa testamenta per iniquitatem illorum, et omnes iniquitates eorum in conspectu Dei. 18 Eleemosyna viri quasi signaculum cum ipso, et gratiam hominis quasi pupillam conservabit. 19 Et postea resurget, et retribuet illis retributionem, unicuique in caput ipsorum, et convertet in interiores partes terræ. 20 Pœnitentibus autem dedit viam justitiæ, et confirmavit deficientes sustinere, et destinavit illis sortem veritatis.] 21 [Convertere ad Dominum, et relinque peccata tua:§§Convertere. Ostensa conditione hominis, quomodo scilicet ad imaginem Dei creatus sit, et cæteris prælatus creaturis: hortatur ut post lapsum peccati revertatur ad factorem suum, relinquens errorem, quo semetipsum decepit; et deprecetur Deum pro offensionibus suis, et tota mente refugiat ad divinam misericordiam, spernens idololatriam, et diabolicæ servitutis fallaciam. Discat et mandatorum Dei regulam, ut in sorte sanctitatis, qua electus est, permaneat, et in laudibus Altissimi perseveret. 22 precare ante faciem Domini, et minue offendicula. 23 Revertere ad Dominum, et avertere ab injustitia tua, et nimis odito execrationem: 24 et cognosce justitias et judicia Dei, et sta in sorte propositionis, et orationis altissimi Dei. 25 In partes vade sæculi sancti, cum vivis et dantibus confessionem Deo. 26 Non demoreris in errore impiorum: ante mortem confitere: a mortuo, quasi nihil, perit confessio. 27 Confiteberis vivens, vivus et sanus confiteberis: et laudabis Deum, et gloriaberis in miserationibus illius.***Confiteberis vivens. RAB. In præsenti vita, postquam non est tempus operandi, sed præmium recipiendi: Unde, Currite dum lucem habetis, ne tenebræ vos comprehendant Joan. 12.. 28 Quam magna misericordia Domini, et propitiatio illius convertentibus ad se ! 29 Nec enim omnia possunt esse in hominibus, quoniam non est immortalis filius hominis, et in vanitate malitiæ placuerunt. 30 Quid lucidius sole? et hic deficiet; aut quid nequius quam quod excogitavit caro et sanguis? et hoc arguetur.†††Quid lucidius sole? ID. Ostendit mundi machinam transitoriam esse: nec lux corporalis perpetuo eadem manet; quanto minus vana cogitatio humanæ fragilitatis. 31 Virtutem altitudinis cæli ipse conspicit: et omnes homines terra et cinis.]
<- IESU FILII SIRACH 16IESU FILII SIRACH 18 ->
- a Deus creavit. RAB. Ut sic vivat, sapiat, etc., usque ad ita homo charitatem habeat, ut sit bonus et justus; etc.
- b Et secundum se vestivit, etc. Unde: Induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et veritatis sanctitate Ephes. 9..
- c Et dedit illi potestatem. Quia in hoc quoque factus est homo ad imaginem Dei, quo irrationabilibus ratione antecellit, et ea regit et dominatur in eis, et omnium creatorem agnoscit. Sed quia honorem suum non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus Psal. 48..
- d Creavit ex ipso. Sicut de latere Adæ dormientis formata est Eva, sic de latere Christi in cruce morientis exivit sanguis et aqua, de quibus formatur Ecclesia.
- e Et legem vitæ. Naturalem, quam dedit omni homini, ut subjiceretur suo creatori, et bonorum operum in se honorificentiam custodiret. Vel, legem litteræ, quam ad correctionem morum, et reparationem naturalis legis, scribi voluit; hoc enim naturalis lex et litteralis insinuat, ut Deum toto corde, tota anima, tota virtute diligamus: et mandata ejus in Dei et proximi dilectione custodiamus.
- f Coram illo. RAB. Unde: Novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit Psal. 1..
- g Rectorem. Angelos, quibus commisit Deus custodiam singularum gentium! Unde, Statuit terminos gentium juxta numerum angelorum Dei. Deut. 32. Vel, doctores quos ad prædicandum misit.
- h Convertere. Ostensa conditione hominis, quomodo scilicet ad imaginem Dei creatus sit, et cæteris prælatus creaturis: hortatur ut post lapsum peccati revertatur ad factorem suum, relinquens errorem, quo semetipsum decepit; et deprecetur Deum pro offensionibus suis, et tota mente refugiat ad divinam misericordiam, spernens idololatriam, et diabolicæ servitutis fallaciam. Discat et mandatorum Dei regulam, ut in sorte sanctitatis, qua electus est, permaneat, et in laudibus Altissimi perseveret.
- i Confiteberis vivens. RAB. In præsenti vita, postquam non est tempus operandi, sed præmium recipiendi: Unde, Currite dum lucem habetis, ne tenebræ vos comprehendant Joan. 12..
- j Quid lucidius sole? ID. Ostendit mundi machinam transitoriam esse: nec lux corporalis perpetuo eadem manet; quanto minus vana cogitatio humanæ fragilitatis.