10
1 [Judex sapiens judicabit populum suum, et principatus sensati stabilis erit.*Judex sapiens, etc. RAB. Factus est principatus super humerum ejus. Unde: Væ terræ cujus rex puer est Isa. 9., diabolus, scilicet qui semper diligit novitates, et principes cujus primo mane comedunt, id est, ante diem mortis, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur Isa. 22.. 2 Secundum judicem populi, sic et ministri ejus: et qualis rector est civitatis, tales et inhabitantes in ea. 3 Rex insipiens perdet populum suum: et civitates inhabitabuntur per sensum potentium. 4 In manu Dei potestas terræ: et utilem rectorem suscitabit in tempus super illam. 5 In manu Dei prosperitas hominis, et super faciem scribæ imponet honorem suum.]†Super faciem scribæ. ID. Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis, quia vice sua mittit ad prædicandum. 6 [Omnis injuriæ proximi ne memineris, et nihil agas in operibus injuriæ. 7 Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. 8 Regnum a gente in gentem transfertur propter injustitias, et injurias, et contumelias, et diversos dolos.‡Regnum a gente. RAB. Hoc fere omnes etc., usque ad: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21.. 9 Avaro autem nihil est scelestius. Quid superbit terra et cinis?§Avaro. Post mutationem regni agit de avaritia, pro qua vis regiminis maxime negligitur: Radix enim omnium malorum cupiditas I Tim. 6.. Avaritiam autem superbia comitatur, unde, Præcipe divitibus non altum sapere Ibid.. 10 Nihil est iniquius quam amare pecuniam: hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua projecit intima sua. 11 Omnis potentatus brevis vita; languor prolixior gravat medicum. 12 Brevem languorem præcidit medicus: sic et rex hodie est, et cras morietur.**Et rex hodie est. Potestas et divitiæ non possunt prolongare vitam. Positus est terminus qui præteriri non potest. Jucunditas carnis convertetur in putredinem et fœtores, et tandem in vermes. Mystice autem homo, qui in peccatis vivit et non resipiscit, morietur æterna morte: et diabolum serpentem antiquum et bestias ejus, id est, dæmones non evadet. 13 Cum enim morietur homo, hæreditabit serpentes, et bestias, et vermes. 14 Initium superbiæ hominis apostatare a Deo:††Initium superbiæ. Non est enim major apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quæ merito ascribitur superbiæ. Superbia enim est si creatura velit æquari Creatori. Hæc et diabolo et homini fuit initium perditionis: unde, Quoniam initium omnis peccati est superbia. Quamvis alibi dicatur: Radix omnium malorum cupiditas I Tim. 6.. Non est cupiditas sine superbia, nemo enim superbus nisi cupidus et econverso. De superbia nascuntur hæreses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, jactantia, contentiones et hujusmodi, quæ ex cupiditate procedunt. Gulosos vero, intemperantes, ebriosos, fornicarios et hujusmodi cupiditas facit, quæ sine superbia esse non possunt. Caveamus ergo cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum a quo omnia trahunt initium. 15 quoniam ab eo qui fecit illum recessit cor ejus, quoniam initium omnis peccati est superbia. Qui tenuerit illam adimplebitur maledictis, et subvertet eum in finem. 16 Propterea exhonoravit Dominus conventus malorum, et destruxit eos usque in finem. 17 Sedes ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. 18 Radices gentium superbarum arefecit Deus, et plantavit humiles ex ipsis gentibus. 19 Terras gentium evertit Dominus, et perdidit eas usque ad fundamentum.‡‡Terras. RAB. Quando Jerusalem per Romanos, etc., usque ad deleta est posteritas eorum, et gloria martyrum exaltata est; unde: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet Psal. 144.. 20 Arefecit ex ipsis, et disperdidit eos, et cessare fecit memoriam eorum a terra. 21 Memoria superborum perdidit Deus, et reliquit memoriam humilium sensu. 22 Non est creata hominibus superbia, neque iracundia nationi mulierum.]§§Non est creata. ID. Vitia non sunt creata, etc., usque ad surgit iracundia, quam virtutis superat constantia. 23 [Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum: semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Domini.***Semen hominum honorabitur. Doctores sancti in honore sunt apud bonos, maxime qui timent Dominum: unde, Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur I Tim. 5., etc. 24 In medio fratrum rector illorum in honore: et qui timent Dominum erunt in oculis illius. 25 Gloria divitum, honoratorum, et pauperum, timor Dei est.†††Gloria divitum, etc. Vere gloria est timere Deum. Qui eum timet, justitiam servat in omnibus: unde, Nolite in personarum acceptione Jesu fidem habere Jacob. 2.. 26 Noli despicere hominem justum pauperem, et noli magnificare virum peccatorem divitem. 27 Magnus, et judex, et potens est in honore: et non est major illo qui timet Deum.‡‡‡Magnus est judex. Licet potestas terrena magna sit, timentem Dominum præcellere non valet: timentibus enim Deum, nihil deest, Divites autem eguerunt et esurierunt Psal. 33., etc. 28 Servo sensato liberi servient: et vir prudens et disciplinatus non murmurabit correptus, et inscius non honorabitur.§§§Servo sensato. Hoc ad litteram sæpe evenit, ut ignobilis genere nobilitatis scientia et fide, nobilibus præferatur: unde, Servus sapiens dominabitur filiis stultis Prov. 17.. Mystice autem servus ecclesiasticus, qui devote servat religionem Christianam, præponitur Synagogæ; unde, Major serviet minori. Et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui Gen. 25.. 29 Noli extollere te in faciendo opere tuo, et noli cunctari in tempore angustiæ. 30 Melior est qui operatur et abundat in omnibus, quam qui gloriatur et eget pane.*Melior est. Quasi dicat: Melius est, ut studeas semper in bono opere laborare, unde reddatur tibi merces justitiæ, quam ut consumas dies tuos in vanitate, et egeas illo pane, qui de cœlo descendit. Qui in timore Dei, et observantia religionis, statuet gloriam suam: unde, Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10.. 31 Fili, in mansuetudine serva animam tuam, et da illi honorem secundum meritum suum. 32 Peccantem in animam suam quis justificabit? et quis honorificabit exhonorantem animam suam? 33 Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum: et est homo qui honorificatur propter substantiam suam. 34 Qui autem gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ! et qui gloriatur in substantia, paupertatem vereatur.]
<- IESU FILII SIRACH 9IESU FILII SIRACH 11 ->
- a Judex sapiens, etc. RAB. Factus est principatus super humerum ejus. Unde: Væ terræ cujus rex puer est Isa. 9., diabolus, scilicet qui semper diligit novitates, et principes cujus primo mane comedunt, id est, ante diem mortis, dicentes: Manducemus et bibamus, cras enim moriemur Isa. 22..
- b Super faciem scribæ. ID. Lingua mea calamus scribæ, velociter scribentis, quia vice sua mittit ad prædicandum.
- c Regnum a gente. RAB. Hoc fere omnes etc., usque ad: auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructum ejus Matth. 21..
- d Avaro. Post mutationem regni agit de avaritia, pro qua vis regiminis maxime negligitur: Radix enim omnium malorum cupiditas I Tim. 6.. Avaritiam autem superbia comitatur, unde, Præcipe divitibus non altum sapere Ibid..
- e Et rex hodie est. Potestas et divitiæ non possunt prolongare vitam. Positus est terminus qui præteriri non potest. Jucunditas carnis convertetur in putredinem et fœtores, et tandem in vermes. Mystice autem homo, qui in peccatis vivit et non resipiscit, morietur æterna morte: et diabolum serpentem antiquum et bestias ejus, id est, dæmones non evadet.
- f Initium superbiæ. Non est enim major apostasia quam creaturam a Creatore recedere, quæ merito ascribitur superbiæ. Superbia enim est si creatura velit æquari Creatori. Hæc et diabolo et homini fuit initium perditionis: unde, Quoniam initium omnis peccati est superbia. Quamvis alibi dicatur: Radix omnium malorum cupiditas I Tim. 6.. Non est cupiditas sine superbia, nemo enim superbus nisi cupidus et econverso. De superbia nascuntur hæreses, schismata, detractiones, invidia, verbositas, jactantia, contentiones et hujusmodi, quæ ex cupiditate procedunt. Gulosos vero, intemperantes, ebriosos, fornicarios et hujusmodi cupiditas facit, quæ sine superbia esse non possunt. Caveamus ergo cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum a quo omnia trahunt initium.
- g Terras. RAB. Quando Jerusalem per Romanos, etc., usque ad deleta est posteritas eorum, et gloria martyrum exaltata est; unde: Custodit Dominus omnes diligentes se, et omnes peccatores disperdet Psal. 144..
- h Non est creata. ID. Vitia non sunt creata, etc., usque ad surgit iracundia, quam virtutis superat constantia.
- i Semen hominum honorabitur. Doctores sancti in honore sunt apud bonos, maxime qui timent Dominum: unde, Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur I Tim. 5., etc.
- j Gloria divitum, etc. Vere gloria est timere Deum. Qui eum timet, justitiam servat in omnibus: unde, Nolite in personarum acceptione Jesu fidem habere Jacob. 2..
- k Magnus est judex. Licet potestas terrena magna sit, timentem Dominum præcellere non valet: timentibus enim Deum, nihil deest, Divites autem eguerunt et esurierunt Psal. 33., etc.
- l Servo sensato. Hoc ad litteram sæpe evenit, ut ignobilis genere nobilitatis scientia et fide, nobilibus præferatur: unde, Servus sapiens dominabitur filiis stultis Prov. 17.. Mystice autem servus ecclesiasticus, qui devote servat religionem Christianam, præponitur Synagogæ; unde, Major serviet minori. Et, Jacob dilexi, Esau autem odio habui Gen. 25..
- m Melior est. Quasi dicat: Melius est, ut studeas semper in bono opere laborare, unde reddatur tibi merces justitiæ, quam ut consumas dies tuos in vanitate, et egeas illo pane, qui de cœlo descendit. Qui in timore Dei, et observantia religionis, statuet gloriam suam: unde, Qui gloriatur, in Domino glorietur II Cor. 10..