Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Postquam autem reversa est ad socrum suam, audivit ab ea: Filia mea, quæram tibi requiem, et providebo ut bene sit tibi. 2 Booz iste, cujus puellis in agro juncta es, propinquus noster est, et hac nocte aream hordei ventilat.*Aream. Synagogam Judæorum ubi legis hordeum conditum est: hanc Christus ventilat, quando in area Evangelium prædicans, singulorum consilia et voluntates erga se triturat; unde: Jesus autem non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, et non erat opus ei ut quis testimonium perhiberet de homine Joan. 2.. 3 Lavare igitur, et ungere, et induere cultioribus vestimentis, et descende in aream: non te videat homo, donec esum potumque finierit.Non te. Quia fides gentium Ecclesiæ non ante apparuit, quam Christus mysterium incarnationis suæ implevit, quando corporaliter inter homines vivens cibo ac potu usus est, et tandem cœnans cum discipulis suis corporis et sanguinis sui sacramenta communicavit eis. Impleto autem mysterio dispensationis, Christi Ecclesia de gentibus ad fidem fiducialiter accessit. 4 Quando autem ierit ad dormiendum, nota locum in quo dormiat: veniesque et discooperies pallium, quo operitur a parte pedum, et projicies te, et ibi jacebis: ipse autem dicet quid agere debeas.Discooperies, etc. Quod dicit: Agnosce Christum pro te passum, et veni devota mente, discute operimentum litteræ Veteris Testamenti in quo tegitur sacramentum incarnationis Christi; et cum cognoveris inde tibi salutem promissam, humiliter ad auxilium ejus confuge, ut ibi permaneas omni tempore. 5 Quæ respondit: Quidquid præceperis, faciam. 6 Descenditque in aream, et fecit omnia quæ sibi imperaverat socrus. 7 Cumque comedisset Booz, et bibisset, et factus esset hilarior, issetque ad dormiendum juxta acervum manipulorum, venit abscondite, et discooperto pallio, a pedibus ejus se projecit.§Acervum. Testimonia Scripturarum; unde: Filius hominis vadit sicut scriptum est de illo Matth. 26.. Vel juxta turmas fidelium animarum quas morte sua ab inferis revocavit. Ad hunc lectum properavit Ecclesia et discooperto pallio, etc. 8 Et ecce, nocte jam media expavit homo, et conturbatus est: viditque mulierem jacentem ad pedes suos, 9 et ait illi: Quæ es? Illaque respondit: Ego sum Ruth ancilla tua: expande pallium tuum super famulam tuam, quia propinquus es. 10 Et ille: Benedicta, inquit, es a Domino, filia, et priorem misericordiam posteriore superasti: quia non est secuta juvenes, pauperes sive divites. 11 Noli ergo metuere, sed quidquid dixeris mihi, faciam tibi. Scit enim omnis populus, qui habitat intra portas urbis meæ, mulierem te esse virtutis. 12 Nec abnuo me propinquum, sed est alius me propinquior.**Sed est alius me propinquior. Joannes Baptista qui Christus putabatur, sed sponsi nomen non usurpavit, sed Christo reservavit, dicens: Qui habet sponsam sponsus est, etc. Hic propinquior, quia in mundo prior natus. Vel iste propinquus, est legis decalogus qui propinquior Synagogæ quam Evangelium videbatur, quia specialiter illi populo datus et tempore prior est. 13 Quiesce hac nocte: et facto mane, si te voluerit propinquitatis jure retinere, bene res acta est: sin autem ille noluerit, ego te absque ulla dubitatione suscipiam, vivit Dominus. Dormi usque mane. 14 Dormivit itaque ad pedes ejus, usque ad noctis abscessum. Surrexit itaque antequam homines se cognoscerent mutuo, et dixit Booz: Cave ne quis noverit quod huc veneris.††Surrexit itaque antequam. Quia antequam Judæi doctrina legis imbuti naturæ suæ jura cognoscerent, Ecclesia gentium inertiæ suæ somnium excutiens diluculo nascentis fidei resurrexit, et ad Christi gratiam properavit. 15 Et rursum: Expande, inquit, pallium tuum, quo operiris, et tene utraque manu. Qua extendente, et tenente, mensus est sex modios hordei, et posuit super eam. Quæ portans ingressa est civitatem, 16 et venit ad socrum suam. Quæ dixit ei: Quid egisti, filia? Narravitque ei omnia, quæ sibi fecisset homo. 17 Et ait: Ecce sex modios hordei dedit mihi, et ait: Nolo vacuam te reverti ad socrum tuam. 18 Dixitque Noëmi: Expecta, filia, donec videamus quem res exitum habeat: neque enim cessabit homo, nisi compleverit quod locutus est.

<- RUTH 2RUTH 4 ->