Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Veritatem dico in Christo, non mentior: testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto:[a] 2 quoniam tristitia mihi magna est, et continuus dolor cordi meo. 3 Optabam enim ego ipse anathema esse a Christo pro fratribus meis, qui sunt cognati mei secundum carnem,[b] 4 qui sunt Israëlitæ, quorum adoptio est filiorum, et gloria, et testamentum, et legislatio, et obsequium, et promissa: 5 quorum patres, et ex quibus est Christus secundum carnem, qui est super omnia Deus benedictus in sæcula. Amen. 6 Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes qui ex Israël sunt, ii sunt Israëlitæ:[c] 7 neque qui semen sunt Abrahæ, omnes filii: sed in Isaac vocabitur tibi semen:[d] 8 id est, non qui filii carnis, hi filii Dei: sed qui filii sunt promissionis, æstimantur in semine. 9 Promissionis enim verbum hoc est: Secundum hoc tempus veniam: et erit Saræ filius. 10 Non solum autem illa: sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.[e] 11 Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),[f] 12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,[g] 13 sicut scriptum est: Jacob dilexi, Esau autem odio habui.[h] 14 Quid ergo dicemus? numquid iniquitas apud Deum? Absit.[i] 15 Moysi enim dicit: Miserebor cujus misereor: et misericordiam præstabo cujus miserebor.[j] 16 Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.[k] 17 Dicit enim Scriptura Pharaoni: Quia in hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam: et ut annuntietur nomen meum in universa terra.[l] 18 Ergo cujus vult miseretur, et quem vult indurat.[m] 19 Dicis itaque mihi: Quid adhuc queritur? voluntati enim ejus quis resistit?[n] 20 O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? numquid dicit figmentum ei qui se finxit: Quid me fecisti sic?[o] 21 an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?[p] 22 Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum,[q] 23 ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ, quæ præparavit in gloriam.[r] 24 Quos et vocavit nos non solum ex Judæis, sed etiam in gentibus, 25 sicut in Osee dicit: Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non dilectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam.[s] 26 Et erit: in loco, ubi dictum est eis: Non plebs mea vos: ibi vocabuntur filii Dei vivi. 27 Isaias autem clamat pro Israël: Si fuerit numerus filiorum Israël tamquam arena maris, reliquiæ salvæ fient.[t] 28 Verbum enim consummans, et abbrevians in æquitate: quia verbum breviatum faciet Dominus super terram:[u] 29 et sicut prædixit Isaias: Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et sicut Gomorrha similes fuissemus. 30 Quid ergo dicemus? Quod gentes, quæ non sectabantur justitiam, apprehenderunt justitiam: justitiam autem, quæ ex fide est. 31 Israël vero sectando legem justitiæ, in legem justitiæ non pervenit.[v] 32 Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus: offenderunt enim in lapidem offensionis,[w] 33 sicut scriptum est: Ecce pono in Sion lapidem offensionis, et petram scandali: et omnis qui credit in eum, non confundetur.[x]

<- ROMANOS 8ROMANOS 10 ->