1 Quid ergo dicemus? permanebimus in peccato ut gratia abundet?[a] 2 Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo?[b] 3 an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Jesu, in morte ipsius baptizati sumus?[c] 4 Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem: ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus.[d] 5 Si enim complantati facti sumus similitudini mortis ejus: simul et resurrectionis erimus. 6 Hoc scientes, quia vetus homo noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, et ultra non serviamus peccato.[e] 7 Qui enim mortuus est, justificatus est a peccato. 8 Si autem mortui sumus cum Christo, credimus quia simul etiam vivemus cum Christo, 9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur: mors illi ultra non dominabitur.[f] 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.[g] 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.[h] 12 Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut obediatis concupiscentiis ejus.[i] 13 Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato: sed exhibete vos Deo, tamquam ex mortuis viventes: et membra vestra arma justitiæ Deo. 14 Peccatum enim vobis non dominabitur: non enim sub lege estis, sed sub gratia. 15 Quid ergo? peccabimus, quoniam non sumus sub lege, sed sub gratia? Absit.[j] 16 Nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad obediendum, servi estis ejus, cui obeditis, sive peccati ad mortem, sive obeditionis ad justitiam?[k] 17 Gratias autem Deo quod fuistis servi peccati, obedistis autem ex corde in eam formam doctrinæ, in quam traditi estis.[l] 18 Liberati autem a peccato, servi facti estis justitiæ. 19 Humanum dico, propter infirmitatem carnis vestræ: sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ, et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.[m] 20 Cum enim servi essetis peccati, liberi fuistis justitiæ.[n] 21 Quem ergo fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.[o] 22 Nunc vero liberati a peccato, servi autem facti Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam æternam.[p] 23 Stipendia enim peccati, mors. Gratia autem Dei, vita æterna, in Christo Jesu Domino nostro.
<- ROMANOS 5ROMANOS 7 ->