1 Quid ergo dicemus invenisse Abraham patrem nostrum secundum carnem?*Secundum carnem. Id est ex operibus legis. Quasi dicat: Dicemus quod fuit justus ex eis? non, quia si ex carnali observatione est justus, habet gloriam æternam quæ ex justitia sequitur: sed a se habet eam, non a Deo. Vel, hæc justificatio est in opinione hominum, et non apud Deum. Ad Deum autem habet gloriam: non ergo ex operibus justificatus est. Si ergo non ex operibus justificatus est, unde justificatus est? Sequitur et dicit unde, etc. 2 Si enim Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum. 3 Quid enim dicit Scriptura? Credidit Abraham Deo, et reputatam est illi ad justitiam.†Credidit. Credere, sufficiens causa fuit ei justitiæ, et est aliis, sed tamen qui habet tempus operandi, ei non dabitur merces secundum gratiam tantum, sed secundum debitum operationis suæ; sed ei qui non habet tempus operandi, si credit, sola fides sufficit ad justitiam, et ita ad salutem secundum gratiam propositam omnibus, vel secundum quod Deus legem ante posuit. 4 Ei autem qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam, sed secundum debitum.‡Ei autem, etc. Quasi dicat: Abraham est justus ex fide: sed ei qui operatur illa carnalia, vel aliqua bona ut gratiam mereatur, si merces est ei, non est ex gratia, sed ex meriti sui debito. Illi vero qui non facit hæc carnalia vel aliqua bona, sed tantum credit, fides sufficit ad justitiam, et ita attribuit aliis quod dixit Abraham, scilicet quod si est justus ex operibus, habet gloriam, sed non apud Deum, et ideo ex fide. Secundum gratiam. Si gratia est, gratis datur seu gratis constat. Nihil boni fecisti, et datur tibi remissio peccatorum. Attenduntur opera tua et inveniuntur omnia mala. Sed secundum debitum. AUG. Non tibi blandiaris de meritis, etc., usque ad ipsius dono et largitione faciamus. 5 Ei vero qui non operatur, credenti autem in eum, qui justificat impium, reputatur fides ejus ad justitiam secundum propositum gratiæ Dei.§Credenti autem, etc. Non dicit ei. Credit enim illi qui credit vera esse quæ ille loquitur, quod et mali faciunt. Credere illum est credere quod ille sit Deus, quod et diaboli faciunt. Sed credere in eum, est illum credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire, et ejus membris incorporari. Secundum propositum. Quasi dicat: Sine operibus præcedentibus justificatur impius, et hoc secundum propositum gratiæ Dei, id est, secundum gratiam Dei propositam omnibus credentibus, vel secundum quod Deus longe ante posuit. 6 Sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert justitiam sine operibus: 7 [Beati, quorum remissæ sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.**Remissæ. Remittere, tegere, non imputare, ejusdem rationis et sensus sunt verba. Iniquitates. Intelligitur per iniquitates originale peccatum, scilicet fomes peccati, qui dicitur concupiscentia vel concupiscibilitas, sive lex membrorum, sive languor naturæ et aliis nominibus. Et illa ante baptismum culpa est et pœna, post baptismum autem pœna et non culpa, quæ parvulum habilem concupiscere, sed, non concupiscere, facit: adultum vero etiam concupiscere, quæ quidem in baptismo remittitur et transit secundum reatum, sed remanet secundum actum. Originale autem dicitur, quia ex vitiosa originis nostræ conditione trahitur, et quia ex vitiosa lege concipiendi ex peccato primi hominis accidenti concepti sumus, id est, carnis concupiscentia, ideo peccati rei sumus quod originale dicitur. Tecta sunt peccata. AUG. Non sic intelligatis quod dixit: peccata cooperta sunt, quasi ibi sint et vivant. Tecta ergo dixit, ut non viderentur, Dei autem videre peccatum, punire est. 8 Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum.] 9 Beatitudo ergo hæc in circumcisione tantum manet, an etiam in præputio? Dicimus enim quia reputata est Abrahæ fides ad justitiam.††In circumcisione, id est, tempore circumcisionis reputata est fides Abrahæ ad justitiam. 10 Quomodo ergo reputata est? in circumcisione, an in præputio? Non in circumcisione, sed in præputio.‡‡Sed in præputio, id est, tempore præputii. 11 Et signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ fidei, quæ est in præputio: ut sit pater omnium credentium per præputium, ut reputetur et illis ad justitiam: 12 et sit pater circumcisionis non iis tantum, qui sunt ex circumcisione, sed et iis qui sectantur vestigia fidei, quæ est in præputio patris nostri Abrahæ. 13 Non enim per legem promissio Abrahæ, aut semini ejus ut hæres esset mundi: sed per justitiam fidei.§§Non enim per legem promissio. Promissiones aliæ sunt factæ Christo quam Abrahæ. Abrahæ enim factæ sunt ita, ut qui eum ita imitarentur, a Christo benedicerentur, Christo autem non sic, sed ita ut non tantum esset exemplar et forma institutionis morum et operum, sed quod benediceret benedictione æterna imitantibus eum. Semini ejus. Id est credentibus omnibus qui sunt semen Abrahæ, non carne, sed imitatione. Vel Christo cui facta dicitur promissio, quia in eo implenda erat. 14 Si enim qui ex lege, hæredes sunt: exinanita est fides, abolita est promissio.***Si enim, etc. Quasi dicat: Vere Abraham non est hæres mundi per legem: quia filii ejus per legem, non sunt ii qui filii dicuntur hæredes, scilicet quod ipse habet possidentes. Nam si hoc esset, hæc inconvenientia inde sequerentur: Quod fides esset frustrata, qua constat justum fuisse Abraham, quod promissio esset abolita, id est inexpleta, ut nulli sint hæredes: lex enim nullos facit hæredes, nam potius iram operatur, ita prævaricationem; nam ex ea est prævaricatio, quia sine ea non est. Ideo quia si ex lege ista sequerentur: tunc ex fide sunt hæredes, et sic est firma promissio. 15 Lex enim iram operatur. Ubi enim non est lex, nec prævaricatio.†††Lex iram operatur. Ut reos faceret delinquentes, non efficienti causa, sed non adjuvante gratia, vel reos faceret temporalibus pœnis iram operaretur, quia prævaricationem, quod qualiter sit, aperit, dicens: Ubi enim, etc. ORIG. Ostendit quod prævaricatio esse non possit nisi lex fuerit; non tamen si lex sit, omni genere prævaricatio erit: potest enim fieri ut sit lex, et prævaricatio non sit, at non e converso. Nec prævaricatio. Non ait: Non est iniquitas. Omnis enim legem præteriens iniquus, sed non e contra. Qui enim legem non acceperunt, iniqui dici possunt, prævaricatores autem dici non possunt. 16 Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini, non ei qui ex lege est solum, sed et ei qui ex fide est Abrahæ, qui pater est omnium nostrum‡‡‡Non ei qui ex lege. Quia hic talis a gratia excidit, et ideo causa fidei a lege recedendum est, ut firma sit promissio: lex enim sine gratia promissionis non solum non aufert, verum etiam auget peccatum. 17 (sicut scriptum est: Quia patrem multarum gentium posui te) ante Deum, cui credidit, qui vivificat mortuos, et vocat ea quæ non sunt, tamquam ea quæ sunt: 18 qui contra spem in spem credidit, ut fieret pater multarum gentium secundum quod dictum est ei: Sic erit semen tuum.§§§Qui contra spem. Incipit commendare fidem Abrahæ, ut imitemur eum qui per fidem justitiam et talem promissionem accepit. Sic erit semen, etc. Sciendum quoniam Abraham Deum prius trinum et unum cognovit, et per hoc fidei meritum, omnium peccatorum remissionem adeptus est. Post justitiam vero, ut multarum pater fieret gentium, a Deo promissionem accepit. Deinde facta fuit sibi rursus promissio quod ita fieret semen suum sicut stellæ, etc. 19 Et non infirmatus est fide, nec consideravit corpus suum emortuum, cum jam fere centum esset annorum, et emortuam vulvam Saræ.*Non est infirmatus. Aliqui ratione mundi inflati, Deum neglexerunt: ideo quæ mundo sunt impossibilia, Deus fecit, ut per hæc credentes, salvarentur. 20 In repromissione etiam Dei non hæsitavit diffidentia, sed confortatus est fide, dans gloriam Deo:†In repromissione. Isaac contra naturam humanæ generationis promissus, in signum fuit Dei Filium contra humanam naturam nasciturum ex homine: filiosque hominum per spiritum regenerationis ex peccatoribus filios Dei, ex mortalibus immortales generandos. 21 plenissime sciens, quia quæcumque promisit, potens est et facere. 22 Ideo et reputatum est illi ad justitiam. 23 Non est autem scriptum tantum propter ipsum quia reputatum est illi ad justitiam: 24 sed et propter nos, quibus reputabitur credentibus in eum, qui suscitavit Jesum Christum Dominum nostrum a mortuis,‡In eum qui suscitavit Jesum, etc. Sermonem de Domino apte aggressus est, et ait, non propter peccata sua mortuus est, nam hoc modo non debuisset resurgere, sicuti neque quispiam ante illum, sed propter peccata nostra, ut nos ab eis liberaret. Quemadmodum et Abraham ac Saræ matricem senectute ac sterilitate jam emortuos vitæ restituit, filiorumque procreationi. 25 qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram.§Qui traditus. Mors Christi sola interitum veteris vitæ signat, et in sola resurrectione nova vita significatur, quæ a justificatione incipit, et in immortalitate perficietur.
<- ROMANOS 3ROMANOS 5 ->