Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Quid ergo amplius Judæo est? aut quæ utilitas circumcisionis?[a] 2 Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.[b] 3 Quid enim si quidam illorum non crediderunt? numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit? Absit.[c] 4 Est autem Deus verax: omnis autem homo mendax, sicut scriptum est: [Ut justificeris in sermonibus tuis: et vincas cum judicaris.][d] 5 Si autem iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus? Numquid iniquus est Deus, qui infert iram?[e] 6 secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum? 7 Si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius: quid adhuc et ego tamquam peccator judicor?[f] 8 et non (sicut blasphemamur, et sicut aiunt quidam nos dicere) faciamus mala ut veniant bona: quorum damnatio justa est.[g] 9 Quid ergo? præcellimus eos? Nequaquam. Causati enim sumus Judæos et Græcos omnes sub peccato esse,[h] 10 sicut scriptum est: [Quia non est justus quisquam: 11 non est intelligens, non est requirens Deum.[i] 12 Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt: non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.[j] 13 Sepulchrum patens est guttur eorum, linguis suis dolose agebant: venenum aspidum sub labiis eorum: 14 quorum os maledictione, et amaritudine plenum est: 15 veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem:[k] 16 contritio et infelicitas in viis eorum:[l] 17 et viam pacis non cognoverunt: 18 non est timor Dei ante oculos eorum.] 19 Scimus autem quoniam quæcumque lex loquitur, iis, qui in lege sunt, loquitur: ut omne os obstruatur, et subditus fiat omnis mundus Deo:[m] 20 quia ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo. Per legem enim cognitio peccati.[n] 21 Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est: testificata a lege et prophetis.[o] 22 Justitia autem Dei per fidem Jesu Christi in omnes et super omnes qui credunt in eum: non enim est distinctio:[p] 23 omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei.[q] 24 Justificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quæ est in Christo Jesu,[r] 25 quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius, ad ostensionem justitiæ suæ propter remissionem præcedentium delictorum[s] 26 in sustentatione Dei, ad ostensionem justitiæ ejus in hoc tempore: ut sit ipse justus, et justificans eum, qui est ex fide Jesu Christi.[t] 27 Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? Factorum? Non: sed per legem fidei.[u] 28 Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis.[v] 29 An Judæorum Deus tantum? nonne et gentium? Immo et gentium: 30 quoniam quidem unus est Deus, qui justificat circumcisionem ex fide, et præputium per fidem. 31 Legem ergo destruimus per fidem? Absit: sed legem statuimus.[w]

<- ROMANOS 2ROMANOS 4 ->