1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas: eadem enim agis quæ judicas.[a] 2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt. 3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei?[b] 4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit?[c] 5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,[d] 6 qui reddet unicuique secundum opera ejus:[e] 7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam: 8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.[f] 9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci:[g] 10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco: 11 non enim est acceptio personarum apud Deum.[h] 12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt: et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.[i] 13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.[j] 14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex:[k] 15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,[l] 16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum. 17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,[m] 18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem, 19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,[n] 20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.[o] 21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces: qui prædicas non furandum, furaris: 22 qui dicis non mœchandum, mœcharis: qui abominaris idola, sacrilegium facis: 23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras. 24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)[p] 25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes: si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.[q] 26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur?[r] 27 et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es?[s] 28 Non enim qui in manifesto, Judæus est: neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio:[t] 29 sed qui in abscondito, Judæus est: et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.[u]
<- ROMANOS 1ROMANOS 3 ->