Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
16
1 Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris:*Commendo autem vobis. Amodo multos justos Apostolus proponit, quibus credere debeant Romam, quasi dicat: Ita facite ut dixi, hos autem imitamini. Phœben. Scilicet Phœbe ditissima et nobilissima mulier fuit, quæ Ecclesiam in loco qui dicitur Cenchris, sua substantia sustentabat. Ea vero tunc temporis pro aliquo negotio Romam profecta est, per quam forsan hanc misit Epistolam. 2 ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis: et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit: etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.Suscipiatis digne. Vel, ut alii codices habent, valde honeste et honorifice. 3 Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo JesuPriscam et Aquilam. Aquila est vir Priscillæ: hi coadjutores Pauli Romam ad confirmationem Romanorum venerant. Sic et omnes alii quos salutat, Romæ fuisse intelliguntur. 4 (qui pro anima mea suas cervices supposuerunt: quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),§Ecclesiæ gentium. Quia hi laborant ad profectum gentium exhortantes fidem Christi, qui etiam pericula pro Apostolo pati non recusaverunt; unde et Romani eis obedire debent. 5 et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo. 6 Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis. 7 Salutate Andronicum et Juniam, cognatos, et concaptivos meos: qui sunt nobiles in Apostolis, qui et ante me fuerunt in Christo. 8 Salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino. 9 Salutate Urbanum adjutorem nostrum in Christo Jesu, et Stachyn dilectum meum. 10 Salutate Apellen probum in Christo.**Appellen. Per tentationes inventus est fidelis in Christo: etsi non suus amicus, vel particeps operis. 11 Salutate eos qui sunt ex Aristoboli domo. Salutate Herodionem cognatum meum. Salutate eos qui sunt ex Narcisi domo, qui sunt in Domino.††Aristoboli. Solebat iste Aristobolus congregare fratres in Christo, quos Apostolus salutat adeo probans factum illius. Ex Narcissi. Narcissus dicitur fuisse presbyter, sicut legitur in aliis codicibus, qui peregrinando confirmabat sanctos fratres, qui quia præsens tunc non aderat, suos salutat; et quia non omnium illorum merita noverat, discernit, subdens: qui sunt in Domino, id est eos quos dignos noveritis. 12 Salutate Tryphænam et Tryphosam, quæ laborant in Domino. Salutate Persidem carissimam, quæ multum laboravit in Domino.‡‡Laboravit. Labor hic, de quo crebrius Apostolus, est in exhortatione et in ministerio sanctorum, et in pressura et in egestate propter Deum. 13 Salutate Rufum electum in Domino, et matrem ejus, et meam.§§Et meam. Pro sanctitate ejus vocat suam matrem, cujus filium præposuit pro ecclesiastico officio. 14 Salutate Asyncritum, Phlegontem, Hermam, Patrobam, Hermen, et qui cum eis sunt, fratres. 15 Salutate Philologum et Juliam, Nereum, et sororem ejus, et Olympiadem, et omnes qui cum eis sunt, sanctos.***Et omnes. Omnes, quibus scribit et quos nominat, jubet se salutare invicem in osculo sancto, id est in pace Christi, ut religiosa sint oscula, non carnalia. 16 Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes ecclesiæ Christi.†††Christi. Id est quæ in Christo confidunt, non in alia re. 17 Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis.‡‡‡Ut observetis. Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet. 18 Hujuscemodi enim Christo Domino nostro non serviunt, sed suo ventri: et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium. 19 Vestra enim obedientia in omnem locum divulgata est. Gaudeo igitur in vobis. Sed volo vos sapientes esse in bono, et simplices in malo.§§§Vestra enim. Ideo moneo vos vitare illos, quia vestra fides et obedientia ubique laudatur: quia estis in capite mundi, et sic exemplo vestro jam possent alii corrumpi. Vel, rogo vos vitare illos, quia leviter obedistis, quod bonum est, et inde gaudeo; sed volo ut sitis sapientes in bono discernendo, et sine aliqua parte mali. 20 Deus autem pacis conterat Satanam sub pedibus vestris velociter. Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum.*Deus autem. Vos sitis sapientes: Deus autem conterat Satanam, id est falsos prædicatores, vel quemlibet vobis adversantem hominem, vel diabolum. Sub pedibus. Ut caput, id est primos motus suggestionum contemnatis, et si diabolus est, conteratis ejus caput sicut Evæ in figura Ecclesiæ, vel sensualitatis dictum est. Gratia. Gratiam quam promisit in adventu suo, jam optat eis. 21 Salutat vos Timotheus adjutor meus, et Lucius, et Jason, et Sosipater cognati mei.Salutat vos. Quasi dicat: Tot et tanti congaudent vestro cœpto, et ideo perseverare vos decet. 22 Saluto vos ego Tertius, qui scripsi epistolam, in Domino. 23 Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater.Et universa. Supra dixerat omnes Ecclesias; sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciæ, unde Caius erat. 24 Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen. 25 Ei autem, qui potens est vos confirmare juxta Evangelium meum, et prædicationem Jesu Christi, secundum revelationem mysterii temporibus æternis taciti§Ei autem. Sic ego vos moneo. Ei autem qui potest vos confirmare, sit gloria, a quo solo bono sunt bona omnia; in quo epistolæ notatur summa, quia hic principaliter intendit Apostolus illos monere ut omnia attribuant gratiæ Dei. Secundum revelationem. Mysterium dicit incarnationem Christi, etc., quæ æternis temporibus erant abscondita: quia licet ex aliqua parte antiquis patribus fuissent cognita, plene tamen a nullo fuerunt scita, quousque suo tempore per ipsum Christum sunt revelata. 26 (quod nunc patefactum est per Scripturas prophetarum secundum præceptum æterni Dei, ad obeditionem fidei), in cunctis gentibus cogniti,**Per Scripturas prophetarum. Ab eo reseratas, testimonium dantes huic prædicationi. Patefactum in cunctis gentibus ad obediendum, id est ut obediant fidei bene operando. Taciti aliis, sed cogniti soli Deo: quia etsi sit modo hominibus revelatum, tamen soli Deo cognitum est, quia solus novit cur ita factum est. In quo reprimit inquisitores qui quærunt cur tantum distulit Deus? cur tot gentes perire permisit. 27 soli sapienti Deo, per Jesum Christum, cui honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.††Cui honor. AUG. Quod additur: Cui gloria, etc., usque ad quia per eum innotuit hominibus Deus Trinitas, quod est mysterium.

<- ROMANOS 15