Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Infirmum autem in fide assumite, non in disceptationibus cogitationum.[a] 2 Alius enim credit se manducare omnia: qui autem infirmus est, olus manducet.[b] 3 Is qui manducat, non manducantem non spernat: et qui non manducat, manducantem non judicet: Deus enim illum assumpsit.[c] 4 Tu quis es, qui judicas alienum servum? domino suo stat, aut cadit: stabit autem: potens est enim Deus statuere illum.[d] 5 Nam alius judicat diem inter diem: alius autem judicat omnem diem: unusquisque in suo sensu abundet.[e] 6 Qui sapit diem, Domino sapit, et qui manducat, Domino manducat: gratias enim agit Deo. Et qui non manducat, Domino non manducat, et gratias agit Deo.[f] 7 Nemo enim nostrum sibi vivit, et nemo sibi moritur.[g] 8 Sive enim vivemus, Domino vivimus: sive morimur, Domino morimur. Sive ergo vivimus, sive morimur, Domini sumus. 9 In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit: ut et mortuorum et vivorum dominetur. 10 Tu autem quid judicas fratrem tuum? aut tu quare spernis fratrem tuum? omnes enim stabimus ante tribunal Christi.[h] 11 Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus, quoniam mihi flectetur omne genu: et omnis lingua confitebitur Deo. 12 Itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo. 13 Non ergo amplius invicem judicemus: sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.[i] 14 Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esset, illi commune est.[j] 15 Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est. 16 Non ergo blasphemetur bonum nostrum.[k] 17 Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto:[l] 18 qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.[m] 19 Itaque quæ pacis sunt, sectemur: et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus. 20 Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda: sed malum est homini, qui per offendiculum manducat. 21 Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.[n] 22 Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat.[o] 23 Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est: quia non ex fide. Omne autem, quod non est ex fide, peccatum est.[p]

<- ROMANOS 13ROMANOS 15 ->