Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site

1 Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem.*Et vidi in dextera sedentis. Per dexteram intelligo Filium, per quem omnia fecit Deus Pater, ad quem totius libri intentio dirigitur. Librum. Id est duo Testamenta quæ sunt idem liber. Foris. Significans Vetus quod forinseca promittit. Intus, Novum significans quod evidenter sæpe promittit beatitudinem. Signatum. Factæ sunt scripturæ prophetarum clausæ, et obscuræ, sed per Christum postea sunt apertæ. Sigillis. Id est universis obscuritatibus, vel clausus septiformi spiritu, per quem fides aperitur. Septem. Dicit, quia (ut sequentibus determinabit) illa sunt septem sigilla, scilicet album esse equum et rufum et nigrum, etc.: quæ aperta et nota fuerunt in exordio Ecclesiæ, quæ fuit albus equus supra quem sedit Christus, et doctrina et exemplo munivit, quam rufus equus impugnavit. 2 Et vidi angelum fortem, prædicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus?Angelum. Sancti et antiqui Veteris Testamenti patres intellexeruut aliquando a Deo dispositam reparationem Jerusalem: et quando fieret, videre exoptabant, sed quomodo fieret ignorabant, donec scilicet revelavit quibusdam antequam fieret. Prædicantem. Inquirentem, et aliis annuntiantem et præ nimio desiderio, tandiu differri conquerentem. Aperire librum. Divinam dispositionem, et universas obscuritates Scripturarum tollere. 3 Et nemo poterat neque in cælo, neque in terra, neque subtus terram aperire librum, neque respicere illum. 4 Et ego flebam multum, quoniam nemo dignus inventus est aperire librum, nec videre eum.Flebam multum. Hoc dicitur in persona priorum et antiquorum patrum, eo quod non intelligebant, vel dilatam reparationem dolebant, unde: Multi reges et prophetæ voluerunt videre Luc. 10., etc. 5 Et unus de senioribus dixit mihi: Ne fleveris: ecce vicit leo de tribu Juda, radix David, aperire librum, et solvere septem signacula ejus.§Et unus de senioribus. Quilibet propheta Christi adventum annuntiando consolatur alios. Vicit leo. Leo dum fugatur, per montes fugit, et nodo quem habet in cauda vestigia delet, ne inveniatur: ita Christus fugit per montes, id est, divinitas Judæos latuit, assumpta carne divinitatem texit, ne posset agnosci. Leo dormit apertis oculis, ita Christus exspiravit divinitate vivente. 6 Et vidi: et ecce in medio throni et quatuor animalium, et in medio seniorum, Agnum stantem tamquam occisum, habentem cornua septem, et oculos septem: qui sunt septem spiritus Dei, missi in omnem terram.**Et ecce in medio throni. Ecclesia, quæ a Christo tanquam thronus possidetur, tanquam animalia pascitur, tanquam seniores in judicio potestatis honoratur, ipsa super Christum ædificata in septem cornibus fortitudinis, regno exaltatur, in septem oculis, signis et virtutibus illuminatur. Tanquam occisum. Quia etsi fuerit mortuus, ex virtute tamen Dei vivit. Vel inter suos tanquam occisus est, in quibus quotidie mortificatur. Cornua septem, etc. Quia dat regnum, quod in cornibus notatur. Oculos, quia illuminat. Vel cornua sunt eminentiores sancti, in capite Christo fundati, carnem excedentes. 7 Et venit: et accepit de dextera sedentis in throno librum. 8 Et cum aperuisset librum, quatuor animalia, et viginti quatuor seniores ceciderunt coram Agno, habentes singuli citharas, et phialas aureas plenas odoramentorum, quæ sunt orationes sanctorum:††Ceciderunt coram agno. Humilia de se senserunt, quod ipsum imitantur, unde sequitur. Habentes singuli citharas. Mortificationes vitiorum et concupiscentiarum. In cithara lignum et chordæ: per lignum crux Christi, per chordas caro sanctorum, quæ tenditur in ligno, dum diversis tormentis eumdem sonum reddentes crucem Christi imitantur. 9 et cantabant canticum novum, dicentes: Dignus es, Domine, accipere librum, et aperire signacula ejus: quoniam occisus es, et redemisti nos Deo in sanguine tuo ex omni tribu, et lingua, et populo, et natione:‡‡Cantabant canticum. Cum exsultatione Novum Testamentum Ecclesia opere profitetur, dum in morte ejus baptizat. Tribu. Dicitur a tribus ordinibus, in quibus duo et septuaginta linguæ in singulis, quarum multi populi, in populo nationes. Tres ordines salvandorum, Nœ, Daniel, Job. Vel tres ordines gentium, Græci, Hæbræi, Christiani. 10 et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes: et regnabimus super terram. 11 Et vidi, et audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et animalium, et seniorum: et erat numerus eorum millia millium,§§Vidi. Non solum animalia et seniores ex officio suo idem attestantes, sed etiam audivi, Vocem angelorum. Id est supernorum spirituum qui Ecclesiam muniunt et custodiunt, qui de reparato sanctorum consortio gratulantur, qui testimonium perhibent Christo, et in nativitate, quando apparuerunt pastoribus et in passione, et in resurrectione et ascensione testati sunt judicem venturum. Vel angeli sunt minores subditi in Ecclesia, angelicam vitam ducentes, qui circumdant et honorant suos prædicatores et suos judices testimonio eorum consentientes et se conformantes. Multorum in circuitu throni et animalium et seniorum, etc. Quanto plures, tanto major attestatio, et majus gaudium. Millia millium. Hunc numerum posuit, quia finitum est apud Deum quod hominibus infinitum. 12 dicentium voce magna: Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem.***Sapientiam, et fortitudinem, etc. Cognitionem omnium rerum, sicut habet Verbum sibi unitum. 13 Et omnem creaturam, quæ in cælo est, et super terram, et sub terra, et quæ sunt in mari, et quæ in eo: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno, et Agno, benedictio et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum.†††Benedictio. Id est augmentatio quam habemus in bonis operibus, et honor qui inde sequitur, et gloria de virtutibus quas in baptismo accipimus, et potestas qua concupiscentiis resistimus, non nobis, sed tibi attribuatur. 14 Et quatuor animalia dicebant: Amen. Et viginti quatuor seniores ceciderunt in facies suas: et adoraverunt viventem in sæcula sæculorum.‡‡‡Et quatuor animalia. Omnes seniores et animalia testimonio angelorum assensum præbent. Ceciderunt in facies, etc. Non superbiunt quod alios judicant, sed humiliant se.

<- APOCALYPSIS 4APOCALYPSIS 6 ->