19
1 Post hæc audivi quasi vocem turbarum multarum in cælo dicentium: Alleluja: salus, et gloria, et virtus Deo nostro est:*Post hæc audivi. Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo: Exsultate super eam, cœli, per quod multo gravior intelligitur pœna malorum. Alleluia, etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus. 2 quia vera et justa judicia sunt ejus, qui judicavit de meretrice magna, quæ corrupit terram in prostitutione sua, et vindicavit sanguinem servorum suorum de manibus ejus. 3 Et iterum dixerunt: Alleluja. Et fumus ejus ascendit in sæcula sæculorum. 4 Et ceciderunt seniores viginti quatuor, et quatuor animalia, et adoraverunt Deum sedentem super thronum, dicentes: Amen: alleluja.†Et ceciderunt seniores, etc. Non minores sancti solummodo de hac damnatione laudaverunt Deum, sed etiam illi majores qui in Ecclesia fuerunt judices et doctores aliorum. Amen. Specialiter Deus laudandus est de hoc, quod inimicos nostros ita punit. 5 Et vox de throno exivit, dicens: Laudem dicite Deo nostro omnes servi ejus: et qui timetis eum pusilli et magni.‡Et vox, etc. Dicta damnatione malorum et exsultatione sanctorum, supponit admonitionem ad præsentes, quasi dicat: Vidistis exsultationem, modo vos providete vobis ad vestram salutem. Pusilli. Qui nequeunt altiora penetrare mysteria, nec Dei possunt implere consilium: Vende omnia, et sequere me, intelliguntur nomine pusillorum. 6 Et audivi quasi vocem turbæ magnæ, et sicut vocem aquarum multarum, et sicut vocem tonitruorum magnorum, dicentium: Alleluja: quoniam regnavit Dominus Deus noster omnipotens.§Et audivi quasi vocem, etc. Ostensa lætitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam lætitiam ipsorum quam de salvatione sua (quam dicturus est) habebunt. 7 Gaudeamus, et exsultemus: et demus gloriam ei: quia venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se.**Et uxor ejus, etc. Et conveniens est ut jungatur Ecclesia Christo, quia ipsa Ecclesia fecit se idoneam ut reciperetur. 8 Et datum est illi ut cooperiat se byssino splendenti et candido. Byssinum enim justificationes sunt sanctorum. 9 Et dixit mihi: Scribe: Beati qui ad cœnam nuptiarum Agni vocati sunt; et dixit mihi: Hæc verba Dei vera sunt. 10 Et cecidi ante pedes ejus, ut adorarem eum. Et dicit mihi: Vide ne feceris: conservus tuus sum, et fratrum tuorum habentium testimonium Jesu. Deum adora. Testimonium enim Jesu est spiritus prophetiæ.††Et cecidi, etc. Quia eum majorem me intellexi, et obedire paratus fui, sic et vos obedite mihi. Vide ne feceris. In veteri lege non prohibuit se adorari; sed post ascensionem, videns super se exaltatum hominem, ab homine timuit adorari. Testimonium enim, etc. Quidquid prophetæ dixerunt, perhibet Christo testimonium. 11 Et vidi cælum apertum, et ecce equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur Fidelis, et Verax, et cum justitia judicat et pugnat.‡‡Et vidi cœlum apertum. Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi: Et apprehensa est bestia. Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit: Et vidi unum angelum. Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores. Equus albus, id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum. 12 Oculi autem ejus sicut flamma ignis, et in capite ejus diademata multa, habens nomen scriptum, quod nemo novit nisi ipse.§§Sicut flamma lignis. Quia comburit vitia, et accendit, et illuminat. Hæc omnia sine respectu alicujus dicta sunt, ut tantum notemus qualis sit et quanta possit. 13 Et vestitus erat veste aspersa sanguine: et vocatur nomen ejus: Verbum Dei.***Verbum Dei. Id est: Ipse dixit, et facta sunt Psal. 32.: per quem omnia Pater fecit, et per quem Pater mundo se annuntiavit. 14 Et exercitus qui sunt in cælo, sequebantur eum in equis albis, vestiti byssino albo et mundo.†††Vestiti byssino albo et mundo. Id est, in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur, id est ad justitiam. 15 Et de ore ejus procedit gladius ex utraque parte acutus, ut in ipso percutiat gentes. Et ipse reget eas in virga ferrea: et ipse calcat torcular vini furoris iræ Dei omnipotentis.‡‡‡Gladius ex utraque parte acutus. Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Reget eas. Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo. 16 Et habet in vestimento et in femore suo scriptum: Rex regum et Dominus dominantium.§§§Et habet in vestimento. Vel in cordibus fidelium qui sunt vestimentum Filii, scriptum est: Rex regum. 17 Et vidi unum angelum stantem in sole, et clamavit voce magna, dicens omnibus avibus, quæ volabant per medium cæli: Venite, et congregamini ad cœnam magnam Dei:*Et vidi unum angelum. Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de præsenti, quasi diceret: Ipsi tali adhærere debetis. Omnibus avibus. Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum. Venite, etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas hæreses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite. Et congregamini. Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc cœnam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis. 18 ut manducetis carnes regum, et carnes tribunorum, et carnes fortium, et carnes equorum, et sedentium in ipsis, et carnes omnium liberorum, et servorum, et pusillorum et magnorum. 19 Et vidi bestiam, et reges terræ, et exercitus eorum congregatos ad faciendum prælium cum illo, qui sedebat in equo, et cum exercitu ejus. 20 Et apprehensa est bestia, et cum ea pseudopropheta: qui fecit signa coram ipso, quibus seduxit eos, qui acceperunt caracterem bestiæ, et qui adoraverunt imaginem ejus. Vivi missi sunt hi duo in stagnum ignis ardentis sulphure:†Vivi missi sunt hi duo. Videlicet Antichristus et sui apostoli majores pœnas patientur quam alii, ad similitudinem illius qui vivus comburitur. 21 et ceteri occisi sunt in gladio sedentis super equum, qui procedit de ore ipsius: et omnes aves saturatæ sunt carnibus eorum.‡Et cæteri occisi sunt. Id est, sequaces eorum minori pœna punientur, vel illi qui erunt cæteri, sive ad eum conversi, occisi mundo, vivent Deo. Et omnes aves, id est omnes sancti, delectati sunt de pœna illorum, et de profectu fratrum.
<- APOCALYPSIS 18APOCALYPSIS 20 ->
- a Post hæc audivi. Id est, damnationem malorum vidi completam, sicut a Christo audieram complendam. Modo subjungit quod de ista damnatione sancti exsultant sicut moniti erant ad exsultandum in versu illo: Exsultate super eam, cœli, per quod multo gravior intelligitur pœna malorum. Alleluia, etc. Ideo dicimus alleluia, quia laus est Deo nostro, et quia talia nobis fecit, antonomastice eum laudare debemus.
- b Et ceciderunt seniores, etc. Non minores sancti solummodo de hac damnatione laudaverunt Deum, sed etiam illi majores qui in Ecclesia fuerunt judices et doctores aliorum. Amen. Specialiter Deus laudandus est de hoc, quod inimicos nostros ita punit.
- c Et vox, etc. Dicta damnatione malorum et exsultatione sanctorum, supponit admonitionem ad præsentes, quasi dicat: Vidistis exsultationem, modo vos providete vobis ad vestram salutem. Pusilli. Qui nequeunt altiora penetrare mysteria, nec Dei possunt implere consilium: Vende omnia, et sequere me, intelliguntur nomine pusillorum.
- d Et audivi quasi vocem, etc. Ostensa lætitia quam habebant sancti de perditione malorum, supponit aliam lætitiam ipsorum quam de salvatione sua (quam dicturus est) habebunt.
- e Et uxor ejus, etc. Et conveniens est ut jungatur Ecclesia Christo, quia ipsa Ecclesia fecit se idoneam ut reciperetur.
- f Et cecidi, etc. Quia eum majorem me intellexi, et obedire paratus fui, sic et vos obedite mihi. Vide ne feceris. In veteri lege non prohibuit se adorari; sed post ascensionem, videns super se exaltatum hominem, ab homine timuit adorari. Testimonium enim, etc. Quidquid prophetæ dixerunt, perhibet Christo testimonium.
- g Et vidi cœlum apertum. Dicta damnatione Babylonis, et exsultatione quam inde habebunt sancti, supponit damnationem ipsius Antichristi et apostolorum ejus, quod est ibi: Et apprehensa est bestia. Et isti, quare damnabuntur? quia pugnaverunt contra Christum quantum potuerunt, et tamen Christus bene poterit vincere, qui tantam habet potestatem secundum divinitatem et humanitatem, quod nullus possit resistere ei, et ideo debemus eum imitari. Unde et ipse admonitionem interponit: Et vidi unum angelum. Vidi vocatos ad nuptias, vidi etiam et qui possunt venire: nam bonum adjutorem et bonos habent admonitores. Equus albus, id est caro Christi portans Verbum Dei ad bellum contra diabolum.
- h Sicut flamma lignis. Quia comburit vitia, et accendit, et illuminat. Hæc omnia sine respectu alicujus dicta sunt, ut tantum notemus qualis sit et quanta possit.
- i Verbum Dei. Id est: Ipse dixit, et facta sunt Psal. 32.: per quem omnia Pater fecit, et per quem Pater mundo se annuntiavit.
- j Vestiti byssino albo et mundo. Id est, in corporibus mundis, qui ab illicitis refrenantur, et stimulo charitatis ad bona incitantur, id est ad justitiam.
- k Gladius ex utraque parte acutus. Id est, divina sententia, incidens pravas cogitationes mentis et illicitos motus corporis; vel Vetus et Novum Testamentum. Reget eas. Sanctos de virtute in virtutem promovendo, malos de vitio in vitium labi sinendo.
- l Et habet in vestimento. Vel in cordibus fidelium qui sunt vestimentum Filii, scriptum est: Rex regum.
- m Et vidi unum angelum. Ostensa dignitate Christi, per quam diabolum expugnare poterit, subdit admonitionem de præsenti, quasi diceret: Ipsi tali adhærere debetis. Omnibus avibus. Omnibus fidelibus qui agiles et leves sunt in promotione bonorum operum. Venite, etc. Bene operando, in eadem fide, non diversas hæreses sequentes sicut mali; vel: de partibus mundi diversis ad me venite. Et congregamini. Quasi: Multum debetis esse solliciti, ut ad hanc cœnam venire possitis, quia nisi bene pugnaveritis, diabolo succumbetis; quia multum paratus est nocere vobis, eum tamen auxilio Dei superare poteritis.
- n Vivi missi sunt hi duo. Videlicet Antichristus et sui apostoli majores pœnas patientur quam alii, ad similitudinem illius qui vivus comburitur.
- o Et cæteri occisi sunt. Id est, sequaces eorum minori pœna punientur, vel illi qui erunt cæteri, sive ad eum conversi, occisi mundo, vivent Deo. Et omnes aves, id est omnes sancti, delectati sunt de pœna illorum, et de profectu fratrum.