18
1 Et post hæc vidi alium angelum descendentem de cælo, habentem potestatem magnam: et terra illuminata est a gloria ejus.*Et post hæc vidi. In hac sexta visione, agit de ultimis pœnis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis; et primum de Babylone ostendit; postea de bestia et pseudoprophetis; tandem de ipso diabolo in quo finis patet, in quo damnato erit finis. Istam damnationem prosecuturus est, et a Christo prædicatam esse dicit, ut major ei fides habeatur. 2 Et exclamavit in fortitudine, dicens: Cecidit, cecidit Babylon magna: et facta est habitatio dæmoniorum, et custodia omnis spiritus immundi, et custodia omnis volucris immundæ, et odibilis:†Cecidit, cecidit. Bis pro duplici damnatione animæ et corporis, vel quia æternaliter punietur. Custodia omnis spiritus immundi. Dæmones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc ærem discurrunt. 3 quia de vino iræ fornicationis ejus biberunt omnes gentes: et reges terræ cum illa fornicati sunt: et mercatores terræ de virtute deliciarum ejus divites facti sunt.‡De virtute. Id est de peccatis per quæ acquiruntur divitiæ, quia omnis dives, vel iniquus, vel hæres iniqui. 4 Et audivi aliam vocem de cælo, dicentem: Exite de illa populus meus: ut ne participes sitis delictorum ejus, et de plagis ejus non accipiatis.§Et audivi. Dicens futuram illam damnationem ad præsentes, supponit admonitionem. Exite, quia modicum tempus superest, quo pro merito accipient mercedem. 5 Quoniam pervenerunt peccata ejus usque ad cælum, et recordatus est Dominus iniquitatum ejus.**Quoniam pervenerunt peccata, etc. Peccata perveniunt usque ad contemptum Dei per impœnitentiam. 6 Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum.††Reddite illi. Sicut vindictam meam de vobis, qui purgamini, exercuit, sic vos injuriam meam vindicate in illis. Duplicate duplicia, id est animæ et corpori majores pœnas inferte quam ipsi vobis. 7 Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum: quia in corde suo dicit: Sedeo regina: et vidua non sum, et luctum non videbo.‡‡Quantum glorificavit se, etc. Hoc recte dicitur, quia recipiunt alii plus, alii minus. Causa discretionis hujus repetit quod dixerat superius. Et vidua non sum. Quia habeo consolationem in temporalibus. 8 Ideo in una die venient plagæ ejus, mors, et luctus, et fames, et igne comburetur: quia fortis est Deus, qui judicabit illam.§§Mors. Absentia vitæ, id est Dei, quia præsentia ejus vita est. 9 Et flebunt, et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicati sunt, et in deliciis vixerunt, cum viderint fumum incendii ejus:***Et flebunt. Alii autem gaudium perpetuum habebunt. Reges terræ. Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint. Cum viderint fumum incendii ejus, id est, cum defecerint divitiæ, quod est signum æterni incendii judicii; vel cum viderint pœnam exaltatam ultra modum. 10 longe stantes propter timorem tormentorum ejus, dicentes: Væ, væ civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis: quoniam una hora venit judicium tuum. 11 Et negotiatores terræ flebunt, et lugebunt super illam: quoniam merces eorum nemo emet amplius:†††Et negotiatores terræ flebunt. Quia illa perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem. 12 merces auri, et argenti, et lapidis pretiosi, et margaritæ, et byssi, et purpuræ, et serici, et cocci (et omne lignum thyinum, et omnia vasa eboris, et omnia vasa de lapide pretioso, et æramento, et ferro, et marmore,‡‡‡Auri et argenti, etc. Per aurum sapientia, argentum divina eloquia. Christus in lapide pretioso significatur; apostoli in margaritis: in bysso candido sanctorum justificationes; in purpura martyrium; in serico virginitas; in cocco rubeo charitas; in ligno thyino imputribili constantia indeficiens; in ebore virtutum pulchritudo; in ære fortitudo et longanimitas; in ferro sublimitatis acumen; in marmore invicta humilitas. 13 et cinnamomum) et odoramentorum, et unguenti, et thuris, et vini, et olei, et similæ, et tritici, et jumentorum, et ovium, et equorum, et rhedarum, et mancipiorum, et animarum hominum.§§§Cinnamomum. In cinnamomo, odor virtutum quas simulant intelligi debet. Similæ et tritici, id est carne Christi, qua fideles vere satiantur, reprobi irritantur. Mancipiorum et animarum. Distinguit: quia quidam fiunt servi tantum corpore, ut Joseph; quidam etiam animo, ut si Ægyptius venditus Judæo, ritu eorum circumcidatur, vel paganorum idola colat. 14 Et poma desiderii animæ tuæ discesserunt a te, et omnia pinguia et præclara perierunt a te, et amplius illa jam non invenient. 15 Mercatores horum, qui divites facti sunt, ab ea longe stabunt propter timorem tormentorum ejus, flentes, ac lugentes, 16 et dicentes: Væ, væ civitas illa magna, quæ amicta erat bysso, et purpura, et cocco, et deaurata erat auro, et lapide pretioso, et margaritis: 17 quoniam una hora destitutæ sunt tantæ divitiæ, et omnis gubernator, et omnis qui in lacum navigat, et nautæ, et qui in mari operantur, longe steterunt, 18 et clamaverunt videntes locum incendii ejus, dicentes: Quæ similis civitati huic magnæ? 19 et miserunt pulverem super capita sua, et clamaverunt flentes, et lugentes, dicentes: Væ, væ civitas illa magna, in qua divites facti sunt omnes, qui habebant naves in mari de pretiis ejus: quoniam una hora desolata est. 20 Exsulta super eam cælum, et sancti apostoli, et prophetæ: quoniam judicavit Deus judicium vestrum de illa.*Exsultate super eam. Postquam prædixit hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exsultare, ut concordent divino judicio; vel quia, his damnatis, sequitur eorum remuneratio. 21 Et sustulit unus angelus fortis lapidem quasi molarem magnum, et misit in mare, dicens: Hoc impetu mittetur Babylon civitas illa magna, et ultra jam non invenietur.†Et sustulit. Elevat Deus malos, ut gravius puniat vel corruant. Lapidem quasi molarem. Ad litteram etiam omnia ista visa sunt. Hoc impetu. Postquam descriptæ sunt singulæ pœnæ, ostenditur sibi modus damnationis, quasi diceret: Quod vidi prædictum, vidi etiam jam impletum, sicut vides in hac figura; vel: quanto plus exaltati sunt, tanto gravius cadent. 22 Et vox citharœdorum, et musicorum, et tibia canentium, et tuba non audietur in te amplius: et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius: et vox molæ non audietur in te amplius: 23 et lux lucernæ non lucebit in te amplius: et vox sponsi et sponsæ non audietur adhuc in te: quia mercatores tui erant principes terræ, quia in veneficiis tuis erraverunt omnes gentes. 24 Et in ea sanguis prophetarum et sanctorum inventus est: et omnium qui interfecti sunt in terra.
<- APOCALYPSIS 17APOCALYPSIS 19 ->
- a Et post hæc vidi. In hac sexta visione, agit de ultimis pœnis quas patientur impii in inferno pro singulis peccatis; et primum de Babylone ostendit; postea de bestia et pseudoprophetis; tandem de ipso diabolo in quo finis patet, in quo damnato erit finis. Istam damnationem prosecuturus est, et a Christo prædicatam esse dicit, ut major ei fides habeatur.
- b Cecidit, cecidit. Bis pro duplici damnatione animæ et corporis, vel quia æternaliter punietur. Custodia omnis spiritus immundi. Dæmones in pravis cordibus pro carnis illecebris sunt immundi, per mentis elationem volucres, vel quia per hunc ærem discurrunt.
- c De virtute. Id est de peccatis per quæ acquiruntur divitiæ, quia omnis dives, vel iniquus, vel hæres iniqui.
- d Et audivi. Dicens futuram illam damnationem ad præsentes, supponit admonitionem. Exite, quia modicum tempus superest, quo pro merito accipient mercedem.
- e Quoniam pervenerunt peccata, etc. Peccata perveniunt usque ad contemptum Dei per impœnitentiam.
- f Reddite illi. Sicut vindictam meam de vobis, qui purgamini, exercuit, sic vos injuriam meam vindicate in illis. Duplicate duplicia, id est animæ et corpori majores pœnas inferte quam ipsi vobis.
- g Quantum glorificavit se, etc. Hoc recte dicitur, quia recipiunt alii plus, alii minus. Causa discretionis hujus repetit quod dixerat superius. Et vidua non sum. Quia habeo consolationem in temporalibus.
- h Mors. Absentia vitæ, id est Dei, quia præsentia ejus vita est.
- i Et flebunt. Alii autem gaudium perpetuum habebunt. Reges terræ. Etiam illi qui bene rexerunt terrenitatem suam; sed aliquando fornicati sunt cum ista, dolebunt, quod nunquam similes illis fuerint. Cum viderint fumum incendii ejus, id est, cum defecerint divitiæ, quod est signum æterni incendii judicii; vel cum viderint pœnam exaltatam ultra modum.
- j Et negotiatores terræ flebunt. Quia illa perire dolebunt, in quibus suam deputabant prosperitatem.
- k Auri et argenti, etc. Per aurum sapientia, argentum divina eloquia. Christus in lapide pretioso significatur; apostoli in margaritis: in bysso candido sanctorum justificationes; in purpura martyrium; in serico virginitas; in cocco rubeo charitas; in ligno thyino imputribili constantia indeficiens; in ebore virtutum pulchritudo; in ære fortitudo et longanimitas; in ferro sublimitatis acumen; in marmore invicta humilitas.
- l Cinnamomum. In cinnamomo, odor virtutum quas simulant intelligi debet. Similæ et tritici, id est carne Christi, qua fideles vere satiantur, reprobi irritantur. Mancipiorum et animarum. Distinguit: quia quidam fiunt servi tantum corpore, ut Joseph; quidam etiam animo, ut si Ægyptius venditus Judæo, ritu eorum circumcidatur, vel paganorum idola colat.
- m Exsultate super eam. Postquam prædixit hanc damnationem futuram impiis, monet bonos exsultare, ut concordent divino judicio; vel quia, his damnatis, sequitur eorum remuneratio.
- n Et sustulit. Elevat Deus malos, ut gravius puniat vel corruant. Lapidem quasi molarem. Ad litteram etiam omnia ista visa sunt. Hoc impetu. Postquam descriptæ sunt singulæ pœnæ, ostenditur sibi modus damnationis, quasi diceret: Quod vidi prædictum, vidi etiam jam impletum, sicut vides in hac figura; vel: quanto plus exaltati sunt, tanto gravius cadent.