Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
95
1 Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. [Cantate Domino canticum novum; cantate Domino omnis terra.[a]
2 Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.[b]
3 Annuntiate inter gentes gloriam ejus; in omnibus populis mirabilia ejus.[c]
4 Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis: terribilis est super omnes deos.[d]
5 Quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.[e]
6 Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.[f]
7 Afferte Domino, patriæ gentium, afferte Domino gloriam et honorem;[g]
8 afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;
9 adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;[h]
10 dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.[i]
11 Lætentur cæli, et exsultet terra; commoveatur mare et plenitudo ejus;
12 gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum[j]
13 a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.][k]

<- PSALMORUM 94PSALMORUM 96 ->