Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
94
1 Laus cantici ipsi David. [Venite, exsultemus Domino; jubilemus Deo salutari nostro;[a]
2 præoccupemus faciem ejus in confessione, et in psalmis jubilemus ei:[b]
3 quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos.[c]
4 Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt;[d]
5 quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et siccam manus ejus formaverunt.[e]
6 Venite, adoremus, et procidamus, et ploremus ante Dominum qui fecit nos:[f]
7 quia ipse est Dominus Deus noster, et nos populus pascuæ ejus, et oves manus ejus.[g]
8 Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra[h]
9 sicut in irritatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt me, et viderunt opera mea.[i]
10 Quadraginta annis offensus fui generationi illi, et dixi: Semper hi errant corde.[j]
11 Et isti non cognoverunt vias meas: ut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.]

<- PSALMORUM 93PSALMORUM 95 ->