Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
91
1 Psalmus cantici, in die sabbati.[a]
2 [Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime:[b]
3 ad annuntiandum mane misericordiam tuam, et veritatem tuam per noctem,
4 in decachordo, psalterio; cum cantico, in cithara.[c]
5 Quia delectasti me, Domine, in factura tua; et in operibus manuum tuarum exsultabo.[d]
6 Quam magnificata sunt opera tua, Domine ! nimis profundæ factæ sunt cogitationes tuæ.[e]
7 Vir insipiens non cognoscet, et stultus non intelliget hæc.[f]
8 Cum exorti fuerint peccatores sicut fœnum, et apparuerint omnes qui operantur iniquitatem, ut intereant in sæculum sæculi:[g]
9 tu autem Altissimus in æternum, Domine.[h]
10 Quoniam ecce inimici tui, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt; et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem.
11 Et exaltabitur sicut unicornis cornu meum, et senectus mea in misericordia uberi.[i]
12 Et despexit oculus meus inimicos meos, et in insurgentibus in me malignantibus audiet auris mea.[j]
13 Justus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.[k]
14 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt.[l]
15 Adhuc multiplicabuntur in senecta uberi, et bene patientes erunt:[m]
16 ut annuntient quoniam rectus Dominus Deus noster, et non est iniquitas in eo.][n]

<- PSALMORUM 90PSALMORUM 92 ->