90
2 Dicet Domino: Susceptor meus es tu, et refugium meum; Deus meus, sperabo in eum.†Deus meus. CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: Sperabo in eum, ne aliquando de se præsumat, hoc si fecisset Adam, bene staret.
3 Quoniam ipse liberavit me de laqueo venantium, et a verbo aspero.‡De laqueo. ID. Tentatio, vel per facta, quæ hic dicitur laqueus; vel per verba quæ hic, a verbo aspero; quasi, etsi leve videatur, grave tamen est verbo tentari. Laqueus, versutiæ spiritualium, vel carnalium inimicorum; verbum asperum, omne dictum, quod movet a regulis divinis. AUG. De laqueo venantium, dæmonum, qui non in via Christo, sed circa, ad dexteram vel sinistram, tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum, ut cessent a via Dei.
4 Scapulis suis obumbrabit tibi, et sub pennis ejus sperabis.§Scapulis. AUG., CASS. Speranti beneficia Dei promittit. Scapulæ, sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Pennæ, monita Prophetarum, quæ ad cœlos vehunt. Obumbrabit. Ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis te urat. In pennis protectio. Scapulis suis. Alias, Inter scapulas. AUG. Id est, ante pectus suum te ponit, etc., usque ad ut sub alis ejus speremus.
5 Scuto circumdabit te veritas ejus: non timebis a timore nocturno;**Veritas. ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A timore nocturno. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno. AUG. Qui ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille.
6 a sagitta volante in die, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu, et dæmonio meridiano.
7 Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; ad te autem non appropinquabit.††Cadent a latere. CASS. Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in cœlo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed præsumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. A latere. Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: Mittite a latere vestro, id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19.. Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum.
8 Verumtamen oculis tuis considerabis, et retributionem peccatorum videbis.‡‡Verumtamen. CASS., AUG. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. CASS. Verumtamen oculis. Etsi cadentes tentent te duris, verumtamen. Vel, etsi dæmonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, considerabis.
9 Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum.§§Quoniam tu es. AUG. Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat. Altissimum. In alto est refugium Dei, valde in occulto, ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, quo fugiunt a malis temporalibus. Altissimum posuisti refugium, id est, resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium, ut jam sperem sequi quo præcessisti.
10 Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo.[i]
11 Quoniam angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis.†††Quoniam angelis. Hoc dixit tentator Domino, quando illum tentavit: hoc objecit, de Deitate ejus dubitans. Tentatus est autem Christus propter nos, ut et in eo tentatorem vincere discamus. AUG. Sic et baptizari a servo voluit, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur baptizari a conservis.
12 In manibus portabunt te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.‡‡‡In manibus portabunt te. ID. Manibus angelorum sublatus est Christus in cœlum, etc., usque ad qui vinci non potest.
13 Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.§§§Super aspidem. Post humanam infirmitatem, divina virtus ostenditur, quæ tantis imperat. Et agit de Christo secundum membra. Et conculcabis. AUG. Serpentem calcat Ecclesia, quæ cavet astutiam ejus. Leonem. Aperte sævit in martyres. Draco insidiatur per hæreticos, ut corrumpat virginem Christi, unde Apostolus: Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo II Cor. 11..
14 Quoniam in me speravit, liberabo eum; protegam eum, quoniam cognovit nomen meum.*Quoniam in me speravit. AUG. Tertio verba Dei, quibus Ecclesiam consolatur, cui et hic defensionem, et in futuro præmia promittit. CASS. Mandat angelis de te dicens: Quoniam in me. Certitudo promissionis per promissionem Dei.
15 Clamabit ad me, et ego exaudiam eum; cum ipso sum in tribulatione: eripiam eum, et glorificabo eum.†Clamabit ad me. AUG. Non est timendum in tribulatione, etc., usque ad eo tempore magis laboremus ad resistendum.
16 Longitudine dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum.]
<- PSALMORUM 89PSALMORUM 91 ->
- a Laus cantici. Laus, et humana est: sed hæc est cantici, quia non nisi divina. Est enim psalmus iste hymnus contra dæmones. Propheta ergo de quolibet sancto ait: Qui habitat in adjutorio, etc. CASS. Ostendit tentationes diaboli per humilitatem victas a Christo, et a suis, manentibus in auxilio Dei, ut et nos per eum discamus tentationes superare, quia est janua per quam, si quis introierit, ingredietur, et egredietur, et pascua eveniet. AUG. Janua Christus; intrare per eum, est imitari eum, non in divinitate, et potentia, et miraculis, sed in eo quo factus est pro nobis, id est, humilitate ad quam vocat, dicens: Discite a me quia mitis sum et humilis corde. De hoc psalmo tentavit Christum diabolus. Christi autem tentatio nostra est doctrina, quem sequentes ex eo vincimus. Qui habitat. CASS. Describit primo fidentem in solo Deo, omnino protectione Dei vallatum. Qui habitat, id est, qui totam spem non in se, sed in Deo semper constituit, omnibus modis protegetur a Deo. Nota verborum correspondentiam: sicut enim semper habitat, sic et semper commorabitur. Illud affirmat, scilicet quod habitat; hoc promittit, scilicet quod protegetur. In protectione Dei cœli commorabitur. Ut scilicet non declinet ad dexteram vel ad sinistram, sicut in Veteri Testamento præceptum erat filiis Isræl, ut incederent via regia, non declinantes ad dexteram vel ad sinistram. Via regia, via Christi regis nostri, qui sic viam mundi cucurrit, ut nec prosperis illiceretur, nec adversis frangeretur.
- b Deus meus. CASS. Ne putes post susceptionem et refugium jam nihil esse petendum, addit: Sperabo in eum, ne aliquando de se præsumat, hoc si fecisset Adam, bene staret.
- c De laqueo. ID. Tentatio, vel per facta, quæ hic dicitur laqueus; vel per verba quæ hic, a verbo aspero; quasi, etsi leve videatur, grave tamen est verbo tentari. Laqueus, versutiæ spiritualium, vel carnalium inimicorum; verbum asperum, omne dictum, quod movet a regulis divinis. AUG. De laqueo venantium, dæmonum, qui non in via Christo, sed circa, ad dexteram vel sinistram, tendunt laqueos. In quos et per verbum asperum cadunt aliqui, ut qui nolunt esse Christi, propter insultantes Christiano nomini, et qui timent detractiones hominum, ut cessent a via Dei.
- d Scapulis. AUG., CASS. Speranti beneficia Dei promittit. Scapulæ, sunt operationes mirabilium, quibus ut humeris virtus Dei ostenditur. Pennæ, monita Prophetarum, quæ ad cœlos vehunt. Obumbrabit. Ut neque sol divinitatis, neque luna humanitatis te urat. In pennis protectio. Scapulis suis. Alias, Inter scapulas. AUG. Id est, ante pectus suum te ponit, etc., usque ad ut sub alis ejus speremus.
- e Veritas. ID. Dei est, qui non respicit personas, nec miscet sperantes de seipsis cum his qui sperant in Deo, sed discernit humiles vel superbos. CASS. Vel veritas, incarnatio Christi, unde: De terra veritas orta est Psal. 84., quod et scapulis obumbrat, et scuto defendit. Sicut notavit genera defensionum, notat et genera periculorum, ut sit gratior liberatio. A timore nocturno. A similitudine periculi, unde tantum timor habetur. A timore nocturno. AUG. Qui ignorans peccat, etc., usque ad Cadent a latere tuo mille.
- f Cadent a latere. CASS. Secundo, fidentis in Deo caput, id est Christum, in cœlo levatum, dicit a nullo posse contingi, qui et proles in terra protegit: sed præsumptores ab eo cadunt. Ecce certitudo protectionis fidentis in Deo per Christum. A latere. Latus Dei est corona justorum, qui cum eo judicabunt, unde dicitur: Mittite a latere vestro, id est, qui vobiscum habent consilium. Latus ergo Christi, Apostoli et eorum imitatores, quibus promisit: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 19.. Duodecim sedes perfectio tribunalis, in quibus sedebunt omnes qui omnia reliquerunt, et secuti sunt Christum.
- g Verumtamen. CASS., AUG. Licet quidem te permittente impiis tuos persequi, sed non impune, oculis tuis considerabis malum, quod voluerunt, non bonum quod per nescientes agitur, eis retribuetur, et sanctus, qui habet oculos fidei, videt eos modo exaltari et tonare, et in fine fulminare: hoc dixit ne infirmi moveantur. CASS. Verumtamen oculis. Etsi cadentes tentent te duris, verumtamen. Vel, etsi dæmonium non appropinquet, quod est per iniquos: sed tamen non quod faciunt, sed quod intendunt, considerabis.
- h Quoniam tu es. AUG. Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat. Altissimum. In alto est refugium Dei, valde in occulto, ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, quo fugiunt a malis temporalibus. Altissimum posuisti refugium, id est, resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium, ut jam sperem sequi quo præcessisti.
- i ID. Tabernaculum Dei est caro, etc., usque ad Christo hoc bene accipitur.
- j Quoniam angelis. Hoc dixit tentator Domino, quando illum tentavit: hoc objecit, de Deitate ejus dubitans. Tentatus est autem Christus propter nos, ut et in eo tentatorem vincere discamus. AUG. Sic et baptizari a servo voluit, non pro sua necessitate, sed pro hominis utilitate, ut non aspernemur baptizari a conservis.
- k In manibus portabunt te. ID. Manibus angelorum sublatus est Christus in cœlum, etc., usque ad qui vinci non potest.
- l Super aspidem. Post humanam infirmitatem, divina virtus ostenditur, quæ tantis imperat. Et agit de Christo secundum membra. Et conculcabis. AUG. Serpentem calcat Ecclesia, quæ cavet astutiam ejus. Leonem. Aperte sævit in martyres. Draco insidiatur per hæreticos, ut corrumpat virginem Christi, unde Apostolus: Despondi vos uni viro, virginem castam exhibere Christo II Cor. 11..
- m Quoniam in me speravit. AUG. Tertio verba Dei, quibus Ecclesiam consolatur, cui et hic defensionem, et in futuro præmia promittit. CASS. Mandat angelis de te dicens: Quoniam in me. Certitudo promissionis per promissionem Dei.
- n Clamabit ad me. AUG. Non est timendum in tribulatione, etc., usque ad eo tempore magis laboremus ad resistendum.