9
1 In finem, pro occultis filii. Psalmus David.*In finem pro occultis filiis. Nec additur cujus, per excellentiam est unigenitus Dei. Occultis. Quia alia ejus sunt manifesta, etc., usque ad et de pœna, qua judicat purgando, convertendo, excæcando.
2 [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua.[b]
3 Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime.
4 In convertendo inimicum meum retrorsum; infirmabuntur, et peribunt a facie tua.‡In convertendo inimicum meum, etc., peribunt, etc. AUG. Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nil nocere possint, et non erunt, vel, destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices, Ite, maledicti Matth. 25., vel, peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem.
5 Quoniam fecisti judicium meum et causam meam; sedisti super thronum, qui judicas justitiam.[d]
6 Increpasti gentes, et periit impius: nomen eorum delesti in æternum, et in sæculum sæculi.**In sæculum et in sæculum. Ibid. Sæculum est hoc præsens quod volvitur: sæculum sæculi æternum, cujus illud imago est. Vel, determinatio est, ne hoc præsens acciperes.
7 Inimici defecerunt frameæ in finem, et civitates eorum destruxisti. Periit memoria eorum cum sonitu;[f]
8 et Dominus in æternum permanet. Paravit in judicio thronum suum,
9 et ipse judicabit orbem terræ in æquitate: judicabit populos in justitia.
10 Et factus est Dominus refugium pauperi; adjutor in opportunitatibus, in tribulatione.‡‡Et factus. Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. In opportunitatibus. AUG. Non opportunius homo a sæculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur.
11 Et sperent in te qui noverunt nomen tuum, quoniam non dereliquisti quærentes te, Domine.§§Sperent. AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Quoniam non reliquisti. Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri.
12 Psallite Domino qui habitat in Sion; annuntiate inter gentes studia ejus:***Sion. Ibid. Speculatio, quæ modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quælibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet. Studia. HIER. Id est, mandata ejus quibus studendum est.
13 quoniam requirens sanguinem eorum recordatus est; non est oblitus clamorem pauperum.†††Quoniam requirens. Ibid. Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia requirens ultione sanguinem eorum, in judicio, ubi gloria occiso, pœna occisori erit: recordatus est, etc Ibid. non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi recordatus, hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum.
14 Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis,‡‡‡Miserere. CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Vide. Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur.
15 qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion:§§§Qui exaltas me de portis mortis, etc. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion. Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit.
16 exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum.*Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere.
17 Cognoscetur Dominus judicia faciens; in operibus manuum suarum comprehensus est peccator.†Cognoscetur. CASS. Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant.
18 Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes quæ obliviscuntur Deum.‡Convertantur peccatores. AUG. Hic est canticum diapsalmatis, quasi occulta lætitia separationis: quæ hic fit non loco, sed affectu, intra bonos et malos. CASS. Peccatoribus cum Antichristo finem malorum prædicit; quasi hoc interim, sed tandem convertentur, ne in suis gaudeant. In infernum, ne alibi mittendos se putent.
19 Quoniam non in finem oblivio erit pauperis; patientia pauperum non peribit in finem.§Patientia. AUG. Patienter, propter hoc præcipue memor erit Deus pauperum, scilicet propter patientiam.
20 Exsurge, Domine; non confortetur homo: judicentur gentes in conspectu tuo.**Exsurge. AUG. Precatur futurum judicium. CASS. Loquens de fine sæculi propheta, prospexit adventum Antichristi; unde quasi territus clamat: exsurge.
21 Constitue, Domine, legislatorem super eos, ut sciant gentes quoniam homines sunt.††Sciant. Id est, cruciati experiantur quod homines stulti fuerunt.
22 Ut quid, Domine, recessisti longe; despicis in opportunitatibus, in tribulatione?‡‡Ut quid. AUG. Diapsalma, quia illi Antichristo licebit tanta facere, ut Deus putetur: subdit quasi vocem gementium et quærentium de dilatione judicii. CASS., AUG. Ut quid. Mala illius temporis pertractat, etc., usque ad sed opportune, ita scilicet, Dum superbit.
23 Dum superbit impius, incenditur pauper: comprehenduntur in consiliis quibus cogitant.§§Incenditur pauper, comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. AUG. Mire providentia Dei de malis operatur, etc., usque ad sic damnantur mali, justi salvantur.
24 Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, et iniquus benedicitur.***Quoniam laudatur. Ideo superbit vel comprehenditur, quia laudatur a suis, impletione desideriorum sensualitatis suæ. AUG. Adulantium linguæ alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator.
25 Exacerbavit Dominum peccator: secundum multitudinem iræ suæ, non quæret.†††Iræ suæ. CASS. Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet: vel, Dei, non quæret Deum pœnitendo; vel, Deus eum, ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus.
26 Non est Deus in conspectu ejus; inquinatæ sunt viæ illius in omni tempore. Auferuntur judicia tua a facie ejus; omnium inimicorum suorum dominabitur.‡‡‡Inquinatæ. CASS. Nequitiæ causa est, quod Deum non habet ante oculos, et ideo viæ ejus, id est, cogitationes et opera sordent. In omni tempore. AUG. Suo, scilicet vitæ suæ, etc., usque ad et quia omnium inimicorum suorum dominabitur.
27 Dixit enim in corde suo: Non movebor a generatione in generationem, sine malo.§§§Dixit, etc. Omnes gentes occupabo, sed non sine malo, id est, peccato, quod ei proprium est. Vel semper ero sine malo: hoc sibi promittit, cujus maledictione os plenum, etc. Non movebor. AUG. Vel, putabit se malis artibus, et non aliter, venturum de mortali generatione in æternam, quod et Simon magus putavit.
28 Cujus maledictione os plenum est, et amaritudine, et dolo; sub lingua ejus labor et dolor.*Sub lingua. CASS. Id est, cogitationes ejus sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet. Vel, labor sanctorum et dolor, qui est in pœnis corporis est sub lingua ejus, id est levior, lingua ejus, quæ intus nocet: illa, scilicet pœna extra. Vel, sub lingua, quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera, quibus præcipitatur et peribit anima.
29 Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem.†In occultis, etc. AUG., id est, ambiguis, ubi non facile videtur quid petendum, quid non.
30 Oculi ejus in pauperem respiciunt; insidiatur in abscondito, quasi leo in spelunca sua. Insidiatur ut rapiat pauperem; rapere pauperem dum attrahit eum.‡Oculi ejus in pauperem, etc. Ibid. Exponit insidias, oculi, quasi misericordia et affectu, vel, alios sic decipit, quod oculi crudeliter respiciunt in pauperes spiritu. Leo in spelunca, etc. Quia in eo vis et dolus, etc., usque ad per hæreticos et falsos fratres.
31 In laqueo suo humiliabit eum; inclinabit se, et cadet cum dominatus fuerit pauperum.§Inclinabit. CASS. Cum nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu: et Dominus spiritu oris ejus interficiet eum. In finem. Negant videre Deum, etc., usque ad excitat Dominum, Exsurge, Domine.
32 Dixit enim in corde suo: Oblitus est Deus; avertit faciem suam, ne videat in finem.
33 Exsurge, Domine Deus, exaltetur manus tua; ne obliviscaris pauperum.**Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus, ut obliviscaris, etc. Ibid. Precatur judicium, ut hic cito finiantur, quæ tanta sunt, ut nemo velit tempus quo hæc fiunt dilatari. Exsurge. Quasi ex improviso, ut conterantur, dum tui tecum exaltati glorificantur.
34 Propter quid irritavit impius Deum? dixit enim in corde suo: Non requiret.††Propter quod irritavit impius Deum. AUG. Jam itaque et de judicio illo intelligens et exsultans, dicit, propter quid? id est, quid proficit tanta mala facere? Dixit enim Deus in corde suo, etc. Ibid. Sensus iste pronuntiationem quærit, etc., usque ad ne laborent, vel irascantur. AUG. Christus Judam toleravit et ad prædicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, qualis Judas fuit.
35 Vides, quoniam tu laborem et dolorem consideras, ut tradas eos in manus tuas. Tibi derelictus est pauper; orphano tu eris adjutor.‡‡Vides enim quoniam tu laborem et dolorem. Id jam præordinasti, ubi tradas eos in manu tua. Orphano, etc. AUG. Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
36 Contere brachium peccatoris et maligni; quæretur peccatum illius, et non invenietur.§§Contere brachium. Pœnis terret, bonis demulcet. Quæretur. AUG. Quando adhuc necessarium sit ad purgandos nos, sicut supra dum superbit impius, etc.; sed quia non invenietur, id est, quia jam non est in quo sit locus peccato illius, plano ferro non est opus lima.
37 Dominus regnabit in æternum, et in sæculum sæculi; peribitis, gentes, de terra illius.***Dominus regnabit in æternum et in sæculum sæculi. Hoc regnum gratius erit pro concurrentibus malis, quod veniet destructo Antichristo, ab hoc regno peribitis gentes, sed pauperes habebunt, quia desiderium pauperum, etc.
38 Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua:†††Præparationem cordis. CASS. Vel, concupiscentiam, quod est ubi omnibus viribus animæ aliquid ardentius petitur. Vel, hoc, quod in cordibus eorum ipse Deus præparavit. Vel, quam statim volunt petere Deus audiat. Auris, etc. AUG. Nominatis membris, quæ in nobis visibilia et corporea sunt, in Deo potentias operationum intelligi oportet. Judicare pupillo et humili, etc. Secundus adventus manifestus erit, etc., usque ad auctor malorum cum sua plebe damnabitur.
39 judicare pupillo et humili, ut non apponat ultra magnificare se homo super terram.]
<- PSALMORUM 8PSALMORUM 10 ->
- a In finem pro occultis filiis. Nec additur cujus, per excellentiam est unigenitus Dei. Occultis. Quia alia ejus sunt manifesta, etc., usque ad et de pœna, qua judicat purgando, convertendo, excæcando.
- b Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, etc. Propheta lætus psallit, quia cultura diaboli adventu Christi destruitur: et Christus regnat, judicat, adjuvat.
- c In convertendo inimicum meum, etc., peribunt, etc. AUG. Quia dum diabolum convertisti retro, membra infirmantur, ut nil nocere possint, et non erunt, vel, destruentur ex toto ab impugnatione tua, cum dices, Ite, maledicti Matth. 25., vel, peribunt cum aufert Deus ab eis iniquitatem.
- d Fecisti judicium meum et causam meam. Ibid. Quia mihi servierunt ad utilitatem, quia sedisti. Judicas. HIER. Pater, ut Christus moriatur pro genere hominum. AUG. Vel, Christus in fine judicabit, cui Pater omne judicium dedit.
- e In sæculum et in sæculum. Ibid. Sæculum est hoc præsens quod volvitur: sæculum sæculi æternum, cujus illud imago est. Vel, determinatio est, ne hoc præsens acciperes.
- f Frameæ. CASS. Virtus diaboli in fine sæculi destruetur. Civitates. Populi ejus. Cum sonitu, id est, clamore maximo, ut fit cum res prosperæ gravi fine clauduntur. Sed e contra Dominus permanet. Finem, AUG. est gladius quem vibrabit in secundo adventu aperte judicans, et qui modo occulte, usque ad quem aliquid valent hostis frameæ, sed tunc penitus deficient. Eorum. CASS. Pluraliter, cum supra inimici singulariter dixit, quia cum plures sunt dæmones, quia tamen in malitia similes sunt, quasi unum. Cum sonitu. AUG. Id est, et strepitus et tumultus impietatis periit: vel, cum impietas evertitur, strepitus fit, quia non venit ad summam pacem, nisi qui magno strepitu cum vitiis pugnavit. Thronum suum. CASS. Judiciariam potestatem, qui in humilitate judicatus est, in majestate judicabit.
- g Et factus. Quantum est, eum qui judex est, esse refugium pauperi, qui nihil mundi cupit. In opportunitatibus. AUG. Non opportunius homo a sæculo avertitur, nisi his voluptatibus, labores et dolores misceantur.
- h Sperent. AUG. Cum desinunt sperare in rebus sæculi. Aversos a sæculo, quærentes ubi figant spem, excipit cognitio nominis. Nomen scitur, cum ille cujus est nomen, noscitur. Nomen est illi Dominus, quod novit, qui libenter ei servit, vel, qui est, et ideo nemo speret in transitoriis, nihil habentibus præter, fuit, et erit. Nam quod in illis futurum est, cum venerit, fit statim præteritum, exspectatur cum cupiditate, amittitur cum dolore, non tenetur cum certitudine. Quoniam non reliquisti. Fideles provocat ad laudem Propheta, respiciens beneficia præsentis temporis et futuri.
- i Sion. Ibid. Speculatio, quæ modo agitur, ut perveniamus ad pacis visionem, id est, de Sion in Jerusalem: quælibet autem studiosa speculatio fit in errorem, nisi Dominus in ea habitet. Studia. HIER. Id est, mandata ejus quibus studendum est.
- j Quoniam requirens. Ibid. Sed quasi dicant, qui missi sunt evangelizare, nemo credit nobis, et occidimur, respondit: non sine fructu, quia requirens ultione sanguinem eorum, in judicio, ubi gloria occiso, pœna occisori erit: recordatus est, etc Ibid. non post oblivionem, sed post longum tempus, secundum affectum infirmorum, qui oblitum putant, quia non tam cito fit ut volunt: quibus etiam adde, imo non est oblitus ut putatis: et si dixi recordatus, hoc contra querentes, qui pro dilatione putant oblitum.
- k Miserere. CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Vide. Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur.
- l Qui exaltas me de portis mortis, etc. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion. Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit.
- m Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere.
- n Cognoscetur. CASS. Vel de futuro judicio, etc., usque ad ut quidam falso putant.
- o Convertantur peccatores. AUG. Hic est canticum diapsalmatis, quasi occulta lætitia separationis: quæ hic fit non loco, sed affectu, intra bonos et malos. CASS. Peccatoribus cum Antichristo finem malorum prædicit; quasi hoc interim, sed tandem convertentur, ne in suis gaudeant. In infernum, ne alibi mittendos se putent.
- p Patientia. AUG. Patienter, propter hoc præcipue memor erit Deus pauperum, scilicet propter patientiam.
- q Exsurge. AUG. Precatur futurum judicium. CASS. Loquens de fine sæculi propheta, prospexit adventum Antichristi; unde quasi territus clamat: exsurge.
- r Sciant. Id est, cruciati experiantur quod homines stulti fuerunt.
- s Ut quid. AUG. Diapsalma, quia illi Antichristo licebit tanta facere, ut Deus putetur: subdit quasi vocem gementium et quærentium de dilatione judicii. CASS., AUG. Ut quid. Mala illius temporis pertractat, etc., usque ad sed opportune, ita scilicet, Dum superbit.
- t Incenditur pauper, comprehenduntur in consiliis quibus cogitant. AUG. Mire providentia Dei de malis operatur, etc., usque ad sic damnantur mali, justi salvantur.
- u Quoniam laudatur. Ideo superbit vel comprehenditur, quia laudatur a suis, impletione desideriorum sensualitatis suæ. AUG. Adulantium linguæ alligant animas in peccatis: delectat enim ea facere, in quibus non solum non metuitur reprehensor, sed etiam auditur laudator.
- v Iræ suæ. CASS. Antichristi, quia omnia turbulenter et crudeliter faciet: vel, Dei, non quæret Deum pœnitendo; vel, Deus eum, ut hic ulciscatur, sed in futuro gravius puniturus.
- w Inquinatæ. CASS. Nequitiæ causa est, quod Deum non habet ante oculos, et ideo viæ ejus, id est, cogitationes et opera sordent. In omni tempore. AUG. Suo, scilicet vitæ suæ, etc., usque ad et quia omnium inimicorum suorum dominabitur.
- x Dixit, etc. Omnes gentes occupabo, sed non sine malo, id est, peccato, quod ei proprium est. Vel semper ero sine malo: hoc sibi promittit, cujus maledictione os plenum, etc. Non movebor. AUG. Vel, putabit se malis artibus, et non aliter, venturum de mortali generatione in æternam, quod et Simon magus putavit.
- y Sub lingua. CASS. Id est, cogitationes ejus sunt de labore sanctorum et dolore corporeo, quod in martyribus patet. Vel, labor sanctorum et dolor, qui est in pœnis corporis est sub lingua ejus, id est levior, lingua ejus, quæ intus nocet: illa, scilicet pœna extra. Vel, sub lingua, quia verba plus timentur et nocebunt quam verbera, quibus præcipitatur et peribit anima.
- z In occultis, etc. AUG., id est, ambiguis, ubi non facile videtur quid petendum, quid non.
- aa Oculi ejus in pauperem, etc. Ibid. Exponit insidias, oculi, quasi misericordia et affectu, vel, alios sic decipit, quod oculi crudeliter respiciunt in pauperes spiritu. Leo in spelunca, etc. Quia in eo vis et dolus, etc., usque ad per hæreticos et falsos fratres.
- bb Inclinabit. CASS. Cum nimia felicitate in otium remiserit animum, cadet repentino interitu: et Dominus spiritu oris ejus interficiet eum. In finem. Negant videre Deum, etc., usque ad excitat Dominum, Exsurge, Domine.
- cc Exsurge, Domine Deus, et exaltetur manus, ut obliviscaris, etc. Ibid. Precatur judicium, ut hic cito finiantur, quæ tanta sunt, ut nemo velit tempus quo hæc fiunt dilatari. Exsurge. Quasi ex improviso, ut conterantur, dum tui tecum exaltati glorificantur.
- dd Propter quod irritavit impius Deum. AUG. Jam itaque et de judicio illo intelligens et exsultans, dicit, propter quid? id est, quid proficit tanta mala facere? Dixit enim Deus in corde suo, etc. Ibid. Sensus iste pronuntiationem quærit, etc., usque ad ne laborent, vel irascantur. AUG. Christus Judam toleravit et ad prædicandum misit, et ei eucharistiam dedit ut ostenderet dona pervenire ad eos qui fidem accipiunt, qualis Judas fuit.
- ee Vides enim quoniam tu laborem et dolorem. Id jam præordinasti, ubi tradas eos in manu tua. Orphano, etc. AUG. Cui moritur pater mundus, per quem carnaliter est genitus, ut dicat: Mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
- ff Contere brachium. Pœnis terret, bonis demulcet. Quæretur. AUG. Quando adhuc necessarium sit ad purgandos nos, sicut supra dum superbit impius, etc.; sed quia non invenietur, id est, quia jam non est in quo sit locus peccato illius, plano ferro non est opus lima.
- gg Dominus regnabit in æternum et in sæculum sæculi. Hoc regnum gratius erit pro concurrentibus malis, quod veniet destructo Antichristo, ab hoc regno peribitis gentes, sed pauperes habebunt, quia desiderium pauperum, etc.
- hh Præparationem cordis. CASS. Vel, concupiscentiam, quod est ubi omnibus viribus animæ aliquid ardentius petitur. Vel, hoc, quod in cordibus eorum ipse Deus præparavit. Vel, quam statim volunt petere Deus audiat. Auris, etc. AUG. Nominatis membris, quæ in nobis visibilia et corporea sunt, in Deo potentias operationum intelligi oportet. Judicare pupillo et humili, etc. Secundus adventus manifestus erit, etc., usque ad auctor malorum cum sua plebe damnabitur.