Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
89
1 Oratio Moysi, hominis Dei. [Domine, refugium factus es nobis a generatione in generationem.[a]
2 Priusquam montes fierent, aut formaretur terra et orbis, a sæculo et usque in sæculum tu es, Deus.[b]
3 Ne avertas hominem in humilitatem: et dixisti: Convertimini, filii hominum.[c]
4 Quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quæ præteriit: et custodia in nocte[d]
5 quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt.
6 Mane sicut herba transeat; mane floreat, et transeat; vespere decidat, induret, et arescat.[e]
7 Quia defecimus in ira tua, et in furore tuo turbati sumus.[f]
8 Posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo; sæculum nostrum in illuminatione vultus tui.
9 Quoniam omnes dies nostri defecerunt, et in ira tua defecimus. Anni nostri sicut aranea meditabuntur;[g]
10 dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni. Si autem in potentatibus octoginta anni, et amplius eorum labor et dolor; quoniam supervenit mansuetudo, et corripiemur.[h]
11 Quis novit potestatem iræ tuæ, et præ timore tuo iram tuam[i]
12 dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia.[j]
13 Convertere, Domine; usquequo? et deprecabilis esto super servos tuos.[k]
14 Repleti sumus mane misericordia tua; et exsultavimus, et delectati sumus omnibus diebus nostris.[l]
15 Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala.
16 Respice in servos tuos et in opera tua, et dirige filios eorum.[m]
17 Et sit splendor Domini Dei nostri super nos, et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige.][n]

<- PSALMORUM 88PSALMORUM 90 ->