Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
87
1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahitæ.[a]
2 [Domine, Deus salutis meæ, in die clamavi et nocte coram te.[b]
3 Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam.[c]
4 Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit.[d]
5 Æstimatus sum cum descendentibus in lacum, factus sum sicut homo sine adjutorio,[e]
6 inter mortuos liber; sicut vulnerati dormientes in sepulchris, quorum non es memor amplius, et ipsi de manu tua repulsi sunt.[f]
7 Posuerunt me in lacu inferiori, in tenebrosis, et in umbra mortis.[g]
8 Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.[h]
9 Longe fecisti notos meos a me; posuerunt me abominationem sibi. Traditus sum, et non egrediebar;[i]
10 oculi mei languerunt præ inopia. Clamavi ad te, Domine, tota die; expandi ad te manus meas.[j]
11 Numquid mortuis facies mirabilia? aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi?[k]
12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam, et veritatem tuam in perditione?[l]
13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua? et justitia tua in terra oblivionis?[m]
14 Et ego ad te, Domine, clamavi, et mane oratio mea præveniet te.[n]
15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam; avertis faciem tuam a me?[o]
16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea; exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.[p]
17 In me transierunt iræ tuæ, et terrores tui conturbaverunt me:[q]
18 circumdederunt me sicut aqua tota die; circumdederunt me simul.[r]
19 Elongasti a me amicum et proximum, et notos meos a miseria.][s]

<- PSALMORUM 86PSALMORUM 88 ->