Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
86
1 Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis;[a]
2 diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
3 Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei ![b]
4 Memor ero Rahab et Babylonis, scientium me; ecce alienigenæ, et Tyrus, et populus Æthiopum, hi fuerunt illic.[c]
5 Numquid Sion dicet: Homo et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus?[d]
6 Dominus narrabit in scripturis populorum et principum, horum qui fuerunt in ea.
7 Sicut lætantium omnium habitatio est in te.][e]

<- PSALMORUM 85PSALMORUM 87 ->