Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
84
1 In finem, filiis Core. Psalmus.
2 [Benedixisti, Domine, terram tuam; avertisti captivitatem Jacob.*Benedixisti, Domine. AUG. Psalmus de nova benedictione, etc., usque ad de aversione iniquitatis.
3 Remisisti iniquitatem plebis tuæ; operuisti omnia peccata eorum.Remisisti. ID. Futura dicit ut præterita.
4 Mitigasti omnem iram tuam; avertisti ab ira indignationis tuæ.Mitigasti CASS. Diapsalma, de aversione iræ, id est, pœnæ.
5 Converte nos, Deus salutaris noster, et averte iram tuam a nobis.§Converte nos. Petit quod adhuc futurum sciebat. Quasi, quod dixi ut præteritum, oro ut fiat. AUG. Converte nos. Prophetice dixit futura, ut præterita, hic autem orat ut vere futura, dicens, Converte et averte, quasi dicat, dixi quasi facta. Et quia video futura, et quia non sunt oro ut fiant.
6 Numquid in æternum irasceris nobis? aut extendes iram tuam a generatione in generationem?**Nunquid in æternum. Prævidet iste hanc pœnam transituram: Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur. Irasceris. AUG. Ira Dei est omnis pœna quam patitur. Sicut dictum est Adam quando peccavit: Maledicta terra in opere tuo, et in labore et sudore vultus tui vesceris pane tuo. De ira ergo mortales sumus et passibiles, sed innovati in Christo. A generatione. Prima generatio fuit mortalis de ira, erit altera immortalis de misericordia: sed nec hanc misericordiam meremur conversi per nos ad Deum, ipse enim nos convertit. Et inde subdit: Deus convertens, quasi sicut vivificatio est a te, ita et conversio.
7 Deus, tu conversus vivificabis nos, et plebs tua lætabitur in te.††Deus tu conversus. CASS. Non extendens, sed Deus convertens. Prius dat votum conversionis, post ad vitam ducit. Vel, Deus tu conversus ab ira in adventu Filii. Vivificabis nos. Tanto tempore antequam habeatur. Et tunc, Plebs tua lætabitur in te, quæ prius in se male lætabitur.
8 Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis.‡‡Ostende nobis, Domine. AUG. Hoc orando prædixit Propheta, etc., usque ad Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5.. CASS. Ostende. Vel petit iste sibi spiritualiter tantum Christum ostendi, sciebat eum quidem futurum, sed petit ut puro corde intueamur, non corporeis oculis ut infideles: Judæi enim viderunt et crucifixerunt. Et in futuro: Salutare tuum da nobis, id est, Christum amplectendum et possidendum, ut non tollatur a nobis, et sic legitur partim de præsenti, et partim de futuro. Misericordiam. AUG. Christus dicitur misericordia, quia ostendit nobis misericordiam, docens quidquid boni habet homo ex Deo esse, et sic homo non superbit. Sed sic hærens et fruens Deo lætatur in eo.
9 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus, quoniam loquetur pacem in plebem suam, et super sanctos suos, et in eos qui convertuntur ad cor.§§Audiam quid loquatur in me Dominus. CASS. Unde scit et per quem fiat, et quid præstet ipse veniens. Pacem. AUG. Christum. Pacem ad Deum et proximum, et per Christum.
10 Verumtamen prope timentes eum salutare ipsius, ut inhabitet gloria in terra nostra.***Prope timentes eum. ID. Ubique dæmonia colebantur, etc., usque ad immortalis in corpore nostro modo mortali.
11 Misericordia et veritas obviaverunt sibi; justitia et pax osculatæ sunt.†††Misericordia, etc. ID. Postquam dixit, etc., usque ad quomodo veritas de terra orta est Luc. 8..
12 Veritas de terra orta est, et justitia de cælo prospexit.‡‡‡Veritas de terra orta est. ID. Confessio de homine, ut se accuset, etc., usque ad data est justificatio confitentis.
13 Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum.
14 Justitia ante eum ambulabit, et ponet in via gressus suos.]§§§Justitia ante eum. ID. Prima hominis justitia est, etc., usque ad et visitans ponet in via gressus. Ambulabit. Accrescet, vel præcurret, parans ei viam; et Dominus in via parata ponet gressus.

<- PSALMORUM 83PSALMORUM 85 ->