Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
81
1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum; in medio autem deos dijudicat.[a]
2 Usquequo judicatis iniquitatem, et facies peccatorum sumitis?[b]
3 Judicate egeno et pupillo; humilem et pauperem justificate.[c]
4 Eripite pauperem, et egenum de manu peccatoris liberate.[d]
5 Nescierunt, neque intellexerunt; in tenebris ambulant: movebuntur omnia fundamenta terræ.[e]
6 Ego dixi: Dii estis, et filii Excelsi omnes.[f]
7 Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis.[g]
8 Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.][h]

<- PSALMORUM 80PSALMORUM 82 ->