Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
80
1 In finem, pro torcularibus. Psalmus ipsi Asaph.[a]
2 [Exsultate Deo adjutori nostro; jubilate Deo Jacob.[b]
3 Sumite psalmum, et date tympanum; psalterium jucundum cum cithara.[c]
4 Buccinate in neomenia tuba, in insigni die solemnitatis vestræ:[d]
5 quia præceptum in Israël est, et judicium Deo Jacob.[e]
6 Testimonium in Joseph posuit illud, cum exiret de terra Ægypti; linguam quam non noverat, audivit.[f]
7 Divertit ab oneribus dorsum ejus; manus ejus in cophino servierunt.[g]
8 In tribulatione invocasti me, et liberavi te. Exaudivi te in abscondito tempestatis; probavi te apud aquam contradictionis.[h]
9 Audi, populus meus, et contestabor te. Israël, si audieris me,[i]
10 non erit in te deus recens, neque adorabis deum alienum.[j]
11 Ego enim sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti. Dilata os tuum, et implebo illud.[k]
12 Et non audivit populus meus vocem meam, et Israël non intendit mihi.
13 Et dimisi eos secundum desideria cordis eorum; ibunt in adinventionibus suis.[l]
14 Si populus meus audisset me, Israël si in viis meis ambulasset,
15 pro nihilo forsitan inimicos eorum humiliassem, et super tribulantes eos misissem manum meam.[m]
16 Inimici Domini mentiti sunt ei, et erit tempus eorum in sæcula.[n]
17 Et cibavit eos ex adipe frumenti, et de petra melle saturavit eos.][o]

<- PSALMORUM 79PSALMORUM 81 ->