8
1 In finem, pro torcularibus. Psalmus David.*In finem, pro torcularibus, etc. Pro torcularibus, id est, Ecclesiis, etc., usque ad animæ in requiem emanant.
2 [Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra ! quoniam elevata est magnificentia tua super cælos.†Domine, Dominus noster, quam admirabile nomen! etc. CASS. Primo laudes Dei, majestas ejus, et operatio excelsa describuntur. In universa. Ibid. Non ergo Judæi vel quilibet alii sibi vindicent quod omnium est, quod est intentio. Super cœlos. AUG. Ad litteram, vel Scripturas: quia excedit eloquia omnium Scripturarum; vel, super cœlos. Continuando cum sequentibus, id est, in Scripturas, quas inclinat infantibus, propter inimicos crucis: qui destruuntur, cum videntur, id est, intelliguntur Scripturæ usque ad infantes ductæ: et cum per eas usque ad robur nutriuntur, et sublimitatem intelligentiæ eriguntur.
4 Quoniam videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum, lunam et stellas quæ tu fundasti.§Quoniam videbo. Præ Judæo, spiritu. Cœlos tuos, apostolos, videbo præsentialiter in posteris; hoc bene convenit primitivis. Opera digitorum tuorum. Quia cooperatione Trinitatis perfecti, quæ significatur in tribus digitis hic, ut ibi: Qui appendit tribus digitis molem terræ. Isa. 40. Et per eos, Lunam et stellas quæ tu fundasti. Non illi.
6 Minuisti eum paulominus ab angelis; gloria et honore coronasti eum;
7 et constituisti eum super opera manuum tuarum.
8 Omnia subjecisti sub pedibus ejus, oves et boves universas, insuper et pecora campi,††Insuper et pecora. Malos ergo Christo subjectos esse notat, quod minus videtur: hi enim carnales in latitudine campi, id est, in amplitudine voluptatum, non in montibus virtutum, habitantes. Pecora campi. Ibid. Qui in carne vivunt, ubi nihil arduum ascendunt: sed lata via, cui inhærent, est quæ ducit ad interitum: unde et Abel in campo occiditur.
9 volucres cæli, et pisces maris qui perambulant semitas maris.‡‡Volucres, superbi: de quibus, Posuerunt in cœlum os suum Psal. 72.. Quorum caput dicit: Ascendam in cœlum et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo Isa. 14.. Pisces maris qui perambulant semitas maris, curiosi. Hæc tria, voluptas carnis, superbia, curiositas, includunt omnia vitia, quæ sunt concupiscentia carnis, ambitio sæculi, id est superbia, concupiscentia oculorum, per oculos curiositas maxime prævalet.
10 Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra !]
<- PSALMORUM 7PSALMORUM 9 ->
- a In finem, pro torcularibus, etc. Pro torcularibus, id est, Ecclesiis, etc., usque ad animæ in requiem emanant.
- b Domine, Dominus noster, quam admirabile nomen! etc. CASS. Primo laudes Dei, majestas ejus, et operatio excelsa describuntur. In universa. Ibid. Non ergo Judæi vel quilibet alii sibi vindicent quod omnium est, quod est intentio. Super cœlos. AUG. Ad litteram, vel Scripturas: quia excedit eloquia omnium Scripturarum; vel, super cœlos. Continuando cum sequentibus, id est, in Scripturas, quas inclinat infantibus, propter inimicos crucis: qui destruuntur, cum videntur, id est, intelliguntur Scripturæ usque ad infantes ductæ: et cum per eas usque ad robur nutriuntur, et sublimitatem intelligentiæ eriguntur.
- c Ex ore infantium. Ibid. Insipientium, quibus Apostolus lac dabat, quos signabant illi, qui Dominum laudabant, in quos hoc utitur Dominus testimonio. Ex his perfecit laudem, quia si soli perfecti essent in Ecclesia, non consuleretur humano generi; sicut nunc, cum et minimi nondum capaces cognitionis rerum spiritualium nutriuntur fide temporalis historiæ. Inimici, sunt omnes, qui dispensationi per Crucifixum factæ, contraria dicunt. Defensores videntur hæretici fidei, philosophi sapientiæ, cum tamen et illi fidem, et hi sapientiam veram impugnent. Lactentium, CASS. non ætate, sed ut Petrus, quasi modo geniti I Petr. 2., qui nondum escam, sed lac sumere possunt; et est, non solum a perfectis, sed et ab insipientibus prædicaris. Vel, infantes et lactentes dicit apostolos, qui fuerunt homines simplices et indocti; unde: Stulta mundi elegit Deus ut confundat fortia I Cor. 1.. Perfectior est laus. Vel, ex ore infantium et lactentium, id est, ex verbis puerorum Hebræorum perfecisti laudem, quæ videbatur pueriliter agi propter inimicos, ne videatur humana sapientia, sed divinitus data. Inimicos tuos. Paganos. Inimicum. Judæum, qui inimicus est Dei, dum Patrem solum defendit: quia qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, vel inimicus voto.
- d Quoniam videbo. Præ Judæo, spiritu. Cœlos tuos, apostolos, videbo præsentialiter in posteris; hoc bene convenit primitivis. Opera digitorum tuorum. Quia cooperatione Trinitatis perfecti, quæ significatur in tribus digitis hic, ut ibi: Qui appendit tribus digitis molem terræ. Isa. 40. Et per eos, Lunam et stellas quæ tu fundasti. Non illi.
- e Quid est homo. Ibid. Secundo, naturam hominis olim vitiatam dicit in Christo super omnia exaltatam. Prius enim ostenderat omnipotentiam Deitatis. Per hominem, peccatores; per filium hominis, spirituales. Ibid. Homo, quilibet vilis, cujus memor Deus miserendo, Filius hominis, Christus homo: quoniam per eum tu visitas eum, cum Verbum caro factum est, in quo medicus venit ad infirmos. Aut filius. AUG. Disjunctio innuit distare inter hominem et filium hominis. Omnis filius hominis homo, sed non e converso ut Adam. Homo ergo omnis, qui portat imaginem terreni: Filius hominis, qui cœlestis, et merito novus homo, filius hominis: quia novus ex veteri quadam mutatione fit. AUG. Cur relictis altioribus hæc ima dicit? Sed oves, etc., usque ad qui semine verbi Dei hominum corda fructificare faciunt.
- f Insuper et pecora. Malos ergo Christo subjectos esse notat, quod minus videtur: hi enim carnales in latitudine campi, id est, in amplitudine voluptatum, non in montibus virtutum, habitantes. Pecora campi. Ibid. Qui in carne vivunt, ubi nihil arduum ascendunt: sed lata via, cui inhærent, est quæ ducit ad interitum: unde et Abel in campo occiditur.
- g Volucres, superbi: de quibus, Posuerunt in cœlum os suum Psal. 72.. Quorum caput dicit: Ascendam in cœlum et exaltabo solium meum, et ero similis Altissimo Isa. 14.. Pisces maris qui perambulant semitas maris, curiosi. Hæc tria, voluptas carnis, superbia, curiositas, includunt omnia vitia, quæ sunt concupiscentia carnis, ambitio sæculi, id est superbia, concupiscentia oculorum, per oculos curiositas maxime prævalet.