Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
75
1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.[a]
2 [Notus in Judæa Deus; in Israël magnum nomen ejus.[b]
3 Et factus est in pace locus ejus, et habitatio ejus in Sion.[c]
4 Ibi confregit potentias arcuum, scutum, gladium, et bellum.[d]
5 Illuminans tu mirabiliter a montibus æternis;[e]
6 turbati sunt omnes insipientes corde. Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.
7 Ab increpatione tua, Deus Jacob, dormitaverunt qui ascenderunt equos.[f]
8 Tu terribilis es; et quis resistet tibi? ex tunc ira tua.
9 De cælo auditum fecisti judicium: terra tremuit et quievit[g]
10 cum exsurgeret in judicium Deus, ut salvos faceret omnes mansuetos terræ.[h]
11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi, et reliquiæ cogitationis diem festum agent tibi.[i]
12 Vovete et reddite Domino Deo vestro, omnes qui in circuitu ejus affertis munera: terribili,[j]
13 et ei qui aufert spiritum principum: terribili apud reges terræ.]

<- PSALMORUM 74PSALMORUM 76 ->