Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
73
1 Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ?[a]
2 Memor esto congregationis tuæ, quam possedisti ab initio. Redemisti virgam hæreditatis tuæ, mons Sion, in quo habitasti in eo.[b]
3 Leva manus tuas in superbias eorum in finem: quanta malignatus est inimicus in sancto ![c]
4 Et gloriati sunt qui oderunt te in medio solemnitatis tuæ; posuerunt signa sua, signa:[d]
5 et non cognoverunt sicut in exitu super summum. Quasi in silva lignorum securibus[e]
6 exciderunt januas ejus in idipsum; in securi et ascia dejecerunt eam.
7 Incenderunt igni sanctuarium tuum; in terra polluerunt tabernaculum nominis tui.[f]
8 Dixerunt in corde suo cognatio eorum simul: Quiescere faciamus omnes dies festos Dei a terra.
9 Signa nostra non vidimus; jam non est propheta; et nos non cognoscet amplius.[g]
10 Usquequo, Deus, improperabit inimicus? irritat adversarius nomen tuum in finem?[h]
11 Ut quid avertis manum tuam, et dexteram tuam de medio sinu tuo in finem?
12 Deus autem rex noster ante sæcula: operatus est salutem in medio terræ.[i]
13 Tu confirmasti in virtute tua mare; contribulasti capita draconum in aquis.[j]
14 Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum.[k]
15 Tu dirupisti fontes et torrentes; tu siccasti fluvios Ethan.[l]
16 Tuus est dies, et tua est nox; tu fabricatus es auroram et solem.
17 Tu fecisti omnes terminos terræ; æstatem et ver tu plasmasti ea.[m]
18 Memor esto hujus: inimicus improperavit Domino, et populus insipiens incitavit nomen tuum.[n]
19 Ne tradas bestiis animas confitentes tibi, et animas pauperum tuorum ne obliviscaris in finem.
20 Respice in testamentum tuum, quia repleti sunt qui obscurati sunt terræ domibus iniquitatum.[o]
21 Ne avertatur humilis factus confusus; pauper et inops laudabunt nomen tuum.[p]
22 Exsurge, Deus, judica causam tuam; memor esto improperiorum tuorum, eorum quæ ab insipiente sunt tota die.[q]
23 Ne obliviscaris voces inimicorum tuorum: superbia eorum qui te oderunt ascendit semper.][r]

<- PSALMORUM 72PSALMORUM 74 ->