Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
72
1 Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ![a]
2 Mei autem pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei:[b]
3 quia zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns.[c]
4 Quia non est respectus morti eorum, et firmamentum in plaga eorum.
5 In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur.
6 Ideo tenuit eos superbia; operti sunt iniquitate et impietate sua.[d]
7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum; transierunt in affectum cordis.[e]
8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam; iniquitatem in excelso locuti sunt.[f]
9 Posuerunt in cælum os suum, et lingua eorum transivit in terra.[g]
10 Ideo convertetur populus meus hic, et dies pleni invenientur in eis.[h]
11 Et dixerunt: Quomodo scit Deus, et si est scientia in excelso?[i]
12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sæculo obtinuerunt divitias.
13 Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas,[j]
14 et fui flagellatus tota die, et castigatio mea in matutinis.[k]
15 Si dicebam: Narrabo sic; ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.[l]
16 Existimabam ut cognoscerem hoc; labor est ante me:[m]
17 donec intrem in sanctuarium Dei, et intelligam in novissimis eorum.[n]
18 Verumtamen propter dolos posuisti eis; dejecisti eos dum allevarentur.[o]
19 Quomodo facti sunt in desolationem? subito defecerunt: perierunt propter iniquitatem suam.
20 Velut somnium surgentium, Domine, in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.[p]
21 Quia inflammatum est cor meum, et renes mei commutati sunt;[q]
22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi:
23 ut jumentum factus sum apud te, et ego semper tecum.
24 Tenuisti manum dexteram meam, et in voluntate tua deduxisti me, et cum gloria suscepisti me.[r]
25 Quid enim mihi est in cælo? et a te quid volui super terram?
26 Defecit caro mea et cor meum; Deus cordis mei, et pars mea, Deus in æternum.
27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt; perdidisti omnes qui fornicantur abs te.
28 Mihi autem adhærere Deo bonum est; ponere in Domino Deo spem meam: ut annuntiem omnes prædicationes tuas in portis filiæ Sion.][s]

<- PSALMORUM 71PSALMORUM 73 ->