Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
68
1 In finem, pro iis qui commutabuntur. David.*In finem. AUG. Commutatus est ex forma Dei in deterius Adam, etc., usque ad pati secundum Græcos. CAS. Quartus psalmus qui latius de passione, et resurrectione. Agitur de causa commutationis, id est, passione Christi. Hic loquitur Christus caput et corpus. Salvum me fac. Primo, precatur salvus fieri, quia multa patitur, quantum ad se gratis, sed quod alius rapuit, ipse solvit. Hæc est vox grani sinapis contempti, dum in horto obruitur, quod crescit in magnum olus: hoc fuscum et aspernabile prorsus. Sic et Christus, de quo: Vidimus eum non habentem speciem neque decorem, sed tamen occupavit faciem terræ, factus mons magnus. Aquæ usque ad animam meam. AUG. Id est, turbæ, etc., usque ad ultra quam non habent mali quid eis faciant.
2 [Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquæ usque ad animam meam.
3 Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me.In limo. AUG. Homo factus est delimo terræ, etc., usque ad id est, virtus carnis evadendi passionem. Substantia. Dicuntur divitiæ, etc., usque ad id est, non inveni in eis quod feci. Veni. Quia sponte. In altitudinem. Profundum insani populi.
4 Laboravi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; defecerunt oculi mei, dum spero in Deum meum.Laboravi. AUG. Diu clamavit: Væ vobis! Scribæ et Pharisæi, ut raucus quantum ad illos, quia non est ab eis intellectus. Clamans, etc. CAS. Laborat, cujus votum non impletur. Oculi mei. Ut oculi duorum eum in via non agnoscentium, quibus factum est extra quod erat intra, id est, cæcitas quæ in corde facta est et in oculis. Dixerunt enim: Sperabamus quod redempturus esset Isræl Luc. 24. [AUG]. Sed spem eis reddidit, etc., usque ad quia perditi fuissent. Dum spero. CAS. Causa subditur, præstolor misericordiam, non exoro potentiam.
5 Multiplicati sunt super capillos capitis mei qui oderunt me gratis. Confortati sunt qui persecuti sunt me inimici mei injuste; quæ non rapui, tunc exsolvebam.§Multiplicati. AUG. Quod prius typice, nunc in re aperte dicit. Super capillos. Pro infinito, vel plures sunt his qui sunt ornatui. Rapui. Rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem: rapuit Adam, præsumens, ut diabolus, de divinitate.
6 Deus, tu scis insipientiam meam; et delicta mea a te non sunt abscondita.**Deus, tu scis. CAS. Quia pro aliis solvit, precatur, exspectantes antiquos, et quærentes alios, scilicet, modernos, in se non frustrari, cum tanta tam æquanimiter ferat. Insipientiam. AUG. Ex membris. Vel, quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Quod in me irriserunt, qui sibi sapientes videbantur, tu scisti quare fieret irrisio, scilicet, talis et mors CAS. Insipientiam. Quod mei ignari Dei, hi sunt qui commutantur in sapientes et justos.
7 Non erubescant in me qui exspectant te, Domine, Domine virtutum; non confundantur super me qui quærunt te, Deus Israël.††Non erubescant. Ibid. Quæ solverit, exponit; hic ostendit quod superius de membris dixerat. AUG. Non erubescant, id est, non dicatur eis: Ubi est Christus vester? vel non prematur Ecclesia, ut filii erubescant. Qui exspectant. CAS. Quod oculis videre non potuerunt prophetæ et justi. Ne ergo aliter eveniat quam Spiritus sanctus per eos prædixit, sequitur: Deus virtutum, cui nihil est impossibile. Deus Isræl. AUG. Ut qui Deitatem ejus intueri possunt, non seducantur infirmitate ejus carnali.
8 Quoniam propter te sustinui opprobrium; operuit confusio faciem meam.‡‡Quoniam propter te sustinui opprobria. CAS. Congregat in unum multa quæ pertulit, ad invidiam in Judæos excitandam; opprobrium, in Beelzebub ejicit dæmonia, potator, vorax. Matth. 11. Operuit. Hoc solet evenire in bono laceratis, qui solent tanto amplius ad tempus effici tristes quanto cognoscunt in se iniqua confingi.
9 Extraneus factus sum fratribus meis, et peregrinus filiis matris meæ.§§Peregrinus. Vel hospes, qui in domo ad tempus recipitur; non ut frater charissimus, quod eram.
10 Quoniam zelus domus tuæ comedit me, et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.***Zelus domus tuæ comedit me. Quando funiculo vendentes ejecit. Quid istum zelum sequitur, subjungit: Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me. Quia increpati Judæi convicia, quasi tela, super eum miserunt, ut: Nonne hic est filius Joseph? Luc. 4. Exprobrantium tibi. Quando dixerunt: Nunquid potest Deus parare mensam in deserto? Psal. 77. Isti sunt dii tui, Isræl Exod. 32.. Unde nunc dicit eadem convicia cadere super se, quæ olim exprobrabant, ut ex consuetudine impia videas eos et non noviter hoc fecisse. Ceciderunt. CAS.. Cadunt super nos mala, quando non possumus vitare illa: ceciderunt igitur, id est, effectum habuerunt.
11 Et operui in jejunio animam meam, et factum est in opprobrium mihi.†††Et operui in jejunio, etc. AUG. Præelegi jejunare potius quam fel et acetum accipere; id est, veteres et amaros, qui non intrant in corpus ejus. CAS. Et operui. Non exercui potentiam vindicando. Et factum est, quod patuit in sputis, in opprobrium. AUG. Detrahentium et derisorum.
12 Et posui vestimentum meum cilicium; et factus sum illis in parabolam.‡‡‡Et posui. AUG. Illis carnem apposui, in quam sævirent, et occului Deitatem. Cilicium. AUG., HIER. Mortalis caro, ut de peccato damnaret peccatum. Cilicium, lugubris caro, ut quando flevit super Jerusalem Luc. 19., et pro Lazaro Joan. 11.. In parabolam. AUG., HIER. Irrisoriam, ut cuilibet maledicendo, dicerent: Sic tibi contingat ut crucifixo. Vel, quia parabolas eos docebam; unde: Vobis datum est nosse mysterium Verbi Dei, cæteris autem in parabolis. Et tunc adversum me loquebantur.
13 Adversum me loquebantur qui sedebant in porta, et in me psallebant qui bibebant vinum.§§§Qui sedebant. CAS. In porta sedent, qui conventibus hominum sedula curiositate miscentur. Dicit ergo passionem suam Judæorum esse fabulam, ut nullus exciperetur, qui hujusmodi locutionis esset alienus; unde Cleophas ait: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et ignoras, etc. Luc. 84.. In porta. Civitatis: ubi solent judices sedere ad judicandas causas, id est in publico judicio. HIERON. Sicut Scribæ et Pharisæi habentes clavem scientiæ: sed nec intrantes, nec alios intrare sinentes. Et in me psallebant. CAS. De me aiebant in publicis conventibus, et in conviviis psallebant: irrisio mea erat psalterium. Qui bibebant vinum. AUG. Qui inebriantur temporali voluptate. Vel, CAS. in Deum probabili opere psallant, qui vinum spirituale bibunt.
14 Ego vero orationem meam ad te, Domine; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ.*Ego vero. CAS. Prædictis malis opposita est oratio pro parte sua, ut discamus non rixas, sed orationes opponere jurgiis. Tempus beneplaciti. AUG. Ideo nunc est tempus beneplaciti et reconciliationis per incarnationem, per sanguinem, per mortem; deinde quomodo hoc tempus provenerit, exponit: In multitudine misericordiæ. In veritate. Præmisit de misericordia, nunc subjungit de veritate, quia universæ viæ misericordia et veritas misericordia, dimittendo peccata; veritas, reddendo promissa.
15 Eripe me de luto, ut non infigar; libera me ab iis qui oderunt me, et de profundis aquarum.Ut non infigar. AUG. Mente, supra dixit infixum corpore; dicitur hoc ex infirmitate membrorum. De luto, id est, lutosis desideriis. De profundis aquarum. CAS. Judæi malignitate consilii profundi sunt, seditionibus turbulenti.
16 Non me demergat tempestas aquæ, neque absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.Profundum. CAS. Peccatorum, quod deglutit animas; unde: Peccator cum venerit in profundum peccatorum, contemnit Prov. 18.. Hæc pericula membris ejus imminent. Neque urgeat super me, etc. AUG. Et si cecidisti, non claudit super te puteus os suum, si non claudis os tuum; sed confitere et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, et evades. Claudit super illum, qui in profundo contemnit, a quo mortuo, velut qui non sit, perit confessio.
17 Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me.§Exaudi me, Domine, etc. CAS. Periculis hominum expositis, voce eorum precatur: Exaudi me, Domine, quia benigna misericordia, non quia merui. Benigna. AUG. Suavis est tribulato misericordia, ut panis esurienti. Venit tribulatio; differt Deus subvenire, ut moveat desiderium, et sit dulce auxilium; quod cum fit, jam non est quo differat.
18 Et ne avertas faciem tuam a puero tuo; quoniam tribulor, velociter exaudi me.**A puero, etc. AUG. quolibet sancto, parvo, non superbo; a quo superbiam tollit disciplina tribulationis.
19 Intende animæ meæ, et libera eam; propter inimicos meos, eripe me.††Propter inimicos, etc. AUG. Ut confundantur liberatione mea, etc., usque ad unde ipse Nabuchodonosor conversus Deum prædicat. Propter inimicos. ID. Hoc ad apertam, ut caro resurgat, et ascendens spiritum mittat; unde inimici conversi sunt, quibus non proderit, si solam animam liberaveris.
20 Tu scis improperium meum, et confusionem meam, et reverentiam meam;‡‡Tu scis improperium. ID. Quia quare sint ista mihi, tu nosti, illi non norunt. Et quia ipsi in conspectu tuo sunt, ista nescientes non poterunt confundi vel corrigi, nisi manifeste eruas. Et ideo ait: Propter inimicos. ID. Improperium, vel opprobrium, etc., usque ad sed adjuvando perficiat. Reverentiam. ID. Alii ignominiam, ut alapas, flagella, et quod Pilato tanquam reus traditus est: hæc non pro suo reatu, sed pro nobis sustinuit, ut in talibus nos instrueret.
21 in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni.§§In conspectu tuo. CAS. Invidiam ex citat contra eos, ut tantum scelus præsente Deo committerent. Cor meum. Quia voluntate sustinuit, secundum illud: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum. Qui simul contristaretur, et non fuit; et qui consolaretur, et non inveni. AUG. Contristati sunt discipuli et mulieres quæ super eum flebant, sed non simul. Carnaliter enim contristabantur de vita mortali, quæ erat mutanda morte, cum deberent cum eo contristari de cæteris, qui medicum occidebant, quod nemo tunc fecit.
22 Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto.***Et dederunt in escam meam fel, et in siti mea potaverunt me aceto. AUG. Quod non inveni simul tristes et consolantes, hoc fuit mihi fel amarum propter mœrorem. Acetum, etc. Id est, acidum, propter vetustatem eorum. Legitur in Evangelio fel ei oblatum, sed in potu, non in esca.Mystice ergo dicitur, id est, super escam suavem quam cum discipulis acceperat, quæ est esca unitatis Christi, injecerunt fel: quod adhuc hodie facit, et gravius peccat contemptor sedentis in cœlo, quam qui crucifixit ambulantem in terra. Dant bibendum amarum potum, qui male vivendo scandalum faciunt Ecclesiæ, ut hæretici. Gustavit Dominus, docens et nos gustare, id est, pati tales: sed non bibit, quia non possunt tales in corpus ejus recipi. Mystice ergo hoc prædicitur, sicut et mystice factum est in passione. CAS. Et dederunt. Hæc est consummatio passionis; cum dixisset: Sitio, fel cum aceto obtulerunt, hoc facto mores suos amarissimos indicantes.
23 Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum.†††Fiat mensa. CAS. Prophetia contra adversarios. AUG. Fiat mensa. Mensa, Scriptura: hanc Judæi habuerunt, dum mandatum Dei coluerunt; postquam a lege jejuni sunt, hæc mensa coram ipsis gentibus data est, ut gravius dolerent. In laqueum. Ut qui littera legis alios stringebant, in ea obligati caderent. In retributiones. Quia illis ablata, et gentibus data. Malorum fuit retributio, dum nolentes in ea epulari, ab ea sunt exclusi. In scandalum. Quia deserentes pacis auctorem, rixas sibi et prava opera concitant.
24 Obscurentur oculi eorum, ne videant, et dorsum eorum semper incurva.‡‡‡Oculi. AUG. Doctores qui præeunt. Obscurentur, id est, lumen scientiæ perdant. Et dorsum eorum, etc. Id est, minores. Cum enim lumen scientiæ perdunt qui præeunt, ad portanda peccatorum onera, et ad appetenda terrena inclinantur sequentes; vel, dorsum, mens eorumdem Semper hoc de illis qui non pœnitent.
25 Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.§§§Effunde, etc. CASS. Ut in morem fluminis sit copiosa. Comprehendat. Ut non liceat effugere.
26 Fiat habitatio eorum deserta, et in tabernaculis eorum non sit qui inhabitet.*Fiat habitatio. AUG. Hoc jam in manifesto, etc., usque ad in quo superbierunt contra Deum. In tabernaculis. CAS. Templo et regio palatio. Ad hoc ponit inhabitare, quod fit devotæ mentis affectu; ad domos habitare, quod fit corporea mansione.
27 Quoniam quem tu percussisti persecuti sunt, et super dolorem vulnerum meorum addiderunt.Tu percussisti. CAS. Non sua culpa: percussisti passione, ad salutem gentium; hoc illi crudeli voto impleverunt. Et super dolorem. Quia erat pro perditione eorum. Addiderunt. Inferre mortem. Vel super dolorem vulnerum meorum, id est, quæ mihi infixerat lancea, et clavis, addiderunt custodes sepulcri.
28 Appone iniquitatem super iniquitatem eorum, et non intrent in justitiam tuam.Appone iniquitatem super iniquitatem, etc. AUG. Iniquitas eorum fuit, ut hominem occiderent, et super hoc apposuit Deus, ut Filium suum occiderent, ut sicut servos præmissos, ita ipsum hæredem.
29 Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur.§Deleantur, etc. ID. Quia scriptos se putant, etc., usque ad et staturos ad dexteram. De libro viventium, etc. CAS. Notitia Dei, quæ prædestinavit ac vitam, quos præscivit conformes fieri imagini Filii sui. Non sic tamen accipiendum est, tanquam in hoc libro aliquem scribat Deus, quem postea deleat: sed secundum spem illorum, qui scriptos se putant.
30 Ego sum pauper et dolens; salus tua, Deus, suscepit me.**Ego sum pauper, etc. CAS. Hic dispensationem incarnationis et sanctitatem propositi exponit, dicens: Quis finis passionis? Dolens. AUG. Hoc secundum caput, pro omnibus dolet: unde: Dolores nostros ipse portavit Isa. 53., quod nullus alius. Ideo dicit:
31 Laudabo nomen Dei cum cantico, et magnificabo eum in laude:
32 et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas.††Et placebit. CAS. Laus puri cordis plus placet quam mactatio pecudum. Vitulum novellum. AUG. Pro peccatis offerebatur novellus vitulus, qui significabat novitatem secuturam; quæ defensionem habet in cornibus, munimen pedum in ungulis per quas aspera sæculi calcet; producentem, quia fidelis quotidie virtute Dei augetur. AUG. Vitulus ungulis terram excitat, sic qui non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit, ungulis excitandus est: et super hunc vitulum placebit laudatio mea cum angelis, ubi nec adversarius erit ventilandus, nec piger de terra excitandus.
33 Videant pauperes, et lætentur; quærite Deum, et vivet anima vestra:‡‡Videant. CAS. Quod oblatio jam est in mente, non in rebus, ubi pauper æquatur diviti. Et, o pauperes, hoc tamen contuitu Dei facite, quærite Dominum. Vel, ut videatis, quærite Deum, escam mentis. Vinctos. AUG. Qui ultra necessaria quærit, compedes onerat; sed sufficit diei malitia sua. Vinctos. ID. Vinctos mortalitate, qua Dominus offensus servos compedivit: sed inde clamantes audit.
34 quoniam exaudivit pauperes Dominus, et vinctos suos non despexit.
35 Laudent illum cæli et terra; mare, et omnia reptilia in eis.§§Cælum, terra, mare. CAS. Ad litteram, id est, cœlestia, terrestria, et natantia, hæc laudant, dum ex eis laudatur creator. ID. Divitiæ sunt pauperis videre creata, et inde laudare creatorem. Laudent illum, etc. ID. Quod prius simul, nunc sigillatim monet; vel, laudent cœlestia, terrestria, natantia. Et, ut perfecte omnia concludat, addit: Omnia quæ in eis sunt: sic omnis creatura ad laudes invitatur. HIER., CAS. Ac si diceret: Omnegenu flectatur, cœlestium, terrestrium et infernorum Phil. 2.. Et omnia reptilia in eis. CAS. Omnes modi monstrosi, in peccatis hærentes terrenis.
36 Quoniam Deus salvam faciet Sion, et ædificabuntur civitates Juda, et inhabitabunt ibi, et hæreditate acquirent eam.***Quoniam Deus salvam faciet Sion, etc. AUG. In spe fidelis populi finitur constructio Ecclesiæ: unde omnis creatura laudare monetur.
37 Et semen servorum ejus possidebit eam; et qui diligunt nomen ejus habitabunt in ea.]†††Et qui diligunt nomen ejus, etc. CAS. Quid per singula? omnes qui diligunt nomen tuum habitabunt. AUG. Hi sunt semen servorum. Iste enim versus exponit præcedentem.

<- PSALMORUM 67PSALMORUM 69 ->