66
1 In finem, in hymnis. Psalmus cantici David.[a]
2 [Deus misereatur nostri, et benedicat nobis; illuminet vultum suum super nos, et misereatur nostri:[b]
3 ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum.
4 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.[c]
5 Lætentur et exsultent gentes, quoniam judicas populos in æquitate, et gentes in terra dirigis.[d]
6 Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.[e]
7 Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster ![f]
8 Benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terræ.]
<- PSALMORUM 65PSALMORUM 67 ->
- a In finem. CAS. Post canticum resurrectionis, deprecationem suam Propheta subdit, ut benedicti ad Dei cognitionem ducantur. Prophetat benedictionem omnium per adventum Christi. AUG. Quia in præcedenti psalmo monuerat nos benedicere Deum; quod non possumus, nisi ipse prior benedicat nos; ideo hoc precatur benedici, dicens: Deus misereatur nostri et benedicat, etc.
- b Deus misereatur. Ibid. Prior est benedictio Dei, quæ est quasi pluvia terram nostræ mentis irrigans: inde nos benedicimus eum, quod quasi fructus est, et in utroque nos crescimus, non ipse. Dicat ergo desiderans pluviam Dominicæ benedictionis: Deus misereatur, etc. Deus misereatur nostri et benedicat. CAS. Sed qui multi volunt, etc., usque ad et quia cognoscitur in gentibus Christus: Confiteantur, etc. Benedicat nobis. Ibid. Benedicit Creator creaturæ, multiplicando, numero et merito. Benedicit creatura Creatori, eum corde, voce et opere, laudando, et omne bonum, quod habet, ei ascribendo.
- c Confiteantur tibi populi, Deus. Ibid. Post notitiam hortatur confiteri pro directione et judicio.
- d Lætentur et exsultent. AUG. Quia jam confessi non timent futura judicia, quibus Christus est advocatus, non judex, lætentur.
- e Confiteantur tibi populi, Deus. CAS. Eadem admonitio ad aliud tendens, quia terra dedit fructum, et si idem initium sensus, tamen ad diversa tendit.
- f Terra dedit fructum suum. HIER. Mariæ Christum, etc., usque ad: Sed non illa sola hoc debet, imo, Benedicat etiam nos. Deus, Deus noster. Ibid. Ter trinitas, eum, unitas. Et metuant eum. CAS. Metus inter beneficia postulatur, ut credita caute custodiantur: Timor Dei incipit, et consummat; qui timere novit, amare non desinit.