65
1 In finem. Canticum psalmi resurrectionis. [Jubilate Deo, omnis terra;*In finem. AUG. Judæi ex legis justitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem, etc., usque ad pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocaturum. Jubilate Deo, omnis terra, etc. CAS. Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quæ omnibus dat vitam.
2 psalmum dicite nomini ejus; date gloriam laudi ejus.
3 Dicite Deo: Quam terribilia sunt opera tua, Domine ! in multitudine virtutis tuæ mentientur tibi inimici tui.†Date gloriam. AUG. Non ut Judæi, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam. Quam terribilia. Ibid. Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judæis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat. Opera tua, Domine. CAS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi. In multitudine virtutis tuæ. AUG. Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judæis, adhibentur gentes. BEDA. Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt. Mentientur. Opera sunt terræ, quæ inimici mentiuntur, contra mentientes, omnis terra adoret, etc. AUG. Mentientur. Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra.
4 Omnis terra adoret te, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.
5 Venite, et videte opera Dei: terribilis in consiliis super filios hominum.‡Venite. CAS. Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum præmium exspectat: ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judæis.
6 Qui convertit mare in aridam; in flumine pertransibunt pede: ibi lætabimur in ipso.§Qui convertit. Ibid. Opera, in quibus terribilis, et quæ sunt ea, subdit: Qui convertit mare. In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo. In flumine. Ibid. Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas. In flumine. AUG. Flumen est mortalitas sæculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus. Ibi lætabimur. Ibid. Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his lætantur Christiani. In ipso. Ibid. Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua.
7 Qui dominatur in virtute sua in æternum; oculi ejus super gentes respiciunt: qui exasperant non exaltentur in semetipsis.**Non exaltentur. Ibid. Pro lege quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt, etc. Rom. 3.
8 Benedicite, gentes, Deum nostrum, et auditam facite vocem laudis ejus:††Benedicite. CAS. Diapsalma. Monet gentes benedicere Deum, qui licet probet tribulationibus, tamen ducit ad regnum; hæc enim videntur obviare promissæ resurrectioni. Auditam facite. AUG. Palam, ut qui diligit Deum, diligit et proximum. Vocem laudis ejus. Quam dicit Pater de Filio: Hic est Filius meus.
9 qui posuit animam meam ad vitam, et non dedit in commotionem pedes meos.‡‡Qui posuit animam. Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari.
10 Quoniam probasti nos, Deus; igne nos examinasti, sicut examinatur argentum.§§Quoniam probasti nos. AUG. Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti, non in præceps dedisti, probasti adversis, igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta, vel, igne tribulationis nos examinasti, etc.
11 Induxisti nos in laqueum; posuisti tribulationes in dorso nostro;
12 imposuisti homines super capita nostra. Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.***Laqueum. AUG. Non qui decipit, sed qui probat. Transivimus. CAS., AUG. Tu hæc omnia, et nos, etc., usque ad hoc in tentationibus nobis fit.
13 Introibo in domum tuam in holocaustis; reddam tibi vota mea†††Introibo. CAS. Ecce quæ bona contra præcedentia mala, ut roboret. In holocaustis. Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit.
14 quæ distinxerunt labia mea: et locutum est os meum in tribulatione mea.‡‡‡Distinxerunt. AUG. Distinguit, qui se dicit nihil esse, Deum omnia; et, se eo egere, non illum se. Et locutum est os meum. Quem præ omnibus manifestavi prævalere omnibus aliis votis in tribulatione mea, non victus tribulatione.
15 Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum; offeram tibi boves cum hircis.§§§Holocausta medullata. Meipsum cum medullis intimi amoris. Incenso arietum. Ibid. Vel, cum incenso, quod est oratio; et arietibus, quia duces gregis maxime orant pro grege. Cum incenso. HIER., AUG. Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiæ. Boves; cervicositatem; cum hircis, petulantiam; hæc in me mactando vitia. Offeram tibi boves. AUG. Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per pœnitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis.
16 Venite, audite, et narrabo, omnes qui timetis Deum, quanta fecit animæ meæ.*Venite, audite. Diapsalma. Jam expositis omnibus, item monet non tam rudes, sed devotos, ut exemplo suæ liberationis amplius confidant in Domino: benedicens eum de exauditione. Ita ego facio, et o vos gentes, venite.
17 Ad ipsum ore meo clamavi, et exaltavi sub lingua mea.†Ad ipsum ore meo clamavi. CAS. Exponit quanta fecit animæ suæ, subdens: Ad ipsum, etc. Hoc fecit animæ meæ, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola: et quod extra loquor intus habeo, et non iniquitatem, quia sic puritas orationis, auditur. Clamavi et exaltavi in corde. AUG. Id est, ipsum publice prædicavi, et in secreto confessus sum. Quod in ore, hoc et in corde habeo: tamen holocausta medullata offeram. His duobus perfectus est Christianus.
18 Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus.‡Meo. Suum est, quod non est perversum; proponit merito, ut discant prius laborare quam præmium quærant.
19 Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meæ.
20 Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me.]§Orationem meam, etc. Hæc duo connexa sunt; si non suspenditur oratio, nec protelatur misericordia.
<- PSALMORUM 64PSALMORUM 66 ->
- a In finem. AUG. Judæi ex legis justitia sperabant sibi bona temporalia, et resurrectionem, etc., usque ad pro fide gentium ad eamdem spem resurrectionis vocaturum. Jubilate Deo, omnis terra, etc. CAS. Primo monet omnes de resurrectione Christi gaudere, quæ omnibus dat vitam.
- b Date gloriam. AUG. Non ut Judæi, qui meritis suis dant justitiam, et invident gentibus gratiam. Quam terribilia. Ibid. Si gaudes et time, ne quod datum est humili auferatur superbo: sicut factum est Judæis. Ne ergo insultes fractis ramis, sed time, ne forte nec tibi parcat. Opera tua, Domine. CAS. Breviter mysteria incarnationis dicit opera, quod Deus homo, quod passus, mortuus, et hujusmodi. In multitudine virtutis tuæ. AUG. Hic innuit resurrectionem ad quam, exclusis mendacibus Judæis, adhibentur gentes. BEDA. Resurrexit Dominus; multi crediderunt in eum, etc., usque ad per gratiam biberunt. Mentientur. Opera sunt terræ, quæ inimici mentiuntur, contra mentientes, omnis terra adoret, etc. AUG. Mentientur. Solent mentiri inimici, etc., usque ad adoret omnis terra.
- c Venite. CAS. Diapsalma. Incipientes ad opera Dei consideranda invitat, ut una fides jungat, quos unum præmium exspectat: ubi exponens illa opera, aperte dicit resurrectionem pertinere ad gentes, repressis Judæis.
- d Qui convertit. Ibid. Opera, in quibus terribilis, et quæ sunt ea, subdit: Qui convertit mare. In flumine Jordani ad litteram, mystice in labenti mundo. In flumine. Ibid. Licet remissa sint peccata, tamen in decursu mortalitatis adhuc sunt, non enim mox immortalitas. In flumine. AUG. Flumen est mortalitas sæculi ubi alii veniunt, alii recedunt: sed qui in Christum credit, transit pede in se humilis, non equo superbus. Ibi lætabimur. Ibid. Vel sic: Terribilia sunt opera, etc., usque ad et in his lætantur Christiani. In ipso. Ibid. Quando erit omnia in omnibus, vel in ipso qui dominatur, in virtute sua.
- e Non exaltentur. Ibid. Pro lege quasi plus illis debeatur. Omnes enim peccaverunt, etc. Rom. 3.
- f Benedicite. CAS. Diapsalma. Monet gentes benedicere Deum, qui licet probet tribulationibus, tamen ducit ad regnum; hæc enim videntur obviare promissæ resurrectioni. Auditam facite. AUG. Palam, ut qui diligit Deum, diligit et proximum. Vocem laudis ejus. Quam dicit Pater de Filio: Hic est Filius meus.
- g Qui posuit animam. Ibid. Enumerat hic quibus causis debeat prædicari.
- h Quoniam probasti nos. AUG. Non dedisti in commotionem. Quoniam probasti, non in præceps dedisti, probasti adversis, igne charitatis, qui non sinit sentire tormenta, vel, igne tribulationis nos examinasti, etc.
- i Laqueum. AUG. Non qui decipit, sed qui probat. Transivimus. CAS., AUG. Tu hæc omnia, et nos, etc., usque ad hoc in tentationibus nobis fit.
- j Introibo. CAS. Ecce quæ bona contra præcedentia mala, ut roboret. In holocaustis. Id est, ut me offeram conspectui tuo, etc., usque ad sed se quod charius est substraxit.
- k Distinxerunt. AUG. Distinguit, qui se dicit nihil esse, Deum omnia; et, se eo egere, non illum se. Et locutum est os meum. Quem præ omnibus manifestavi prævalere omnibus aliis votis in tribulatione mea, non victus tribulatione.
- l Holocausta medullata. Meipsum cum medullis intimi amoris. Incenso arietum. Ibid. Vel, cum incenso, quod est oratio; et arietibus, quia duces gregis maxime orant pro grege. Cum incenso. HIER., AUG. Cum oratione Apostolorum, quia Deo placet quod traditione eorum fit. Vel cum incensione et destructione bestialitatis et repugnantiæ. Boves; cervicositatem; cum hircis, petulantiam; hæc in me mactando vitia. Offeram tibi boves. AUG. Si offeruntur triturantes, non remanent tamen peccatores: sed per pœnitentiam sanati offeruntur; et ipsi non per se, sed potius adjuncti bobus, quia fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis.
- m Venite, audite. Diapsalma. Jam expositis omnibus, item monet non tam rudes, sed devotos, ut exemplo suæ liberationis amplius confidant in Domino: benedicens eum de exauditione. Ita ego facio, et o vos gentes, venite.
- n Ad ipsum ore meo clamavi. CAS. Exponit quanta fecit animæ suæ, subdens: Ad ipsum, etc. Hoc fecit animæ meæ, ut clamarem ad ipsum, cum gentes ad idola: et quod extra loquor intus habeo, et non iniquitatem, quia sic puritas orationis, auditur. Clamavi et exaltavi in corde. AUG. Id est, ipsum publice prædicavi, et in secreto confessus sum. Quod in ore, hoc et in corde habeo: tamen holocausta medullata offeram. His duobus perfectus est Christianus.
- o Meo. Suum est, quod non est perversum; proponit merito, ut discant prius laborare quam præmium quærant.
- p Orationem meam, etc. Hæc duo connexa sunt; si non suspenditur oratio, nec protelatur misericordia.