Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
62
1 Psalmus David, cum esset in deserto Idumææ.[a]
2 [Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea ![b]
3 In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi, ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam.[c]
4 Quoniam melior est misericordia tua super vitas, labia mea laudabunt te.[d]
5 Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.[e]
6 Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea, et labiis exsultationis laudabit os meum.[f]
7 Si memor fui tui super stratum meum, in matutinis meditabor in te.[g]
8 Quia fuisti adjutor meus, et in velamento alarum tuarum exsultabo.[h]
9 Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua.
10 Ipsi vero in vanum quæsierunt animam meam: introibunt in inferiora terræ;[i]
11 tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.[j]
12 Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.][k]

<- PSALMORUM 61PSALMORUM 63 ->