58
1 In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, quando misit Saul et custodivit domum ejus ut eum interficeret.*In finem ne. CASS. Frustra tentat aliquis disperdere quod toties divina prohibet auctoritas. Ne disperdas. AUG. Cum Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi, etc., usque ad et famam habere in omnibus gentibus. CASS. Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta: orat etiam pro salute gentium. AUG. Loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus.
2 [Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me.†Eripe. Ibid. Dum qui sine macula est, hoc petit, quid necessario petamus, ostendit. De inimicis. CASS. Quatuor genera sunt adversariorum, etc., usque ad de his ergo ait: Eripe me, etc.
3 Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me.
4 Quia ecce ceperunt animam meam; irruerunt in me fortes.‡Fortes. AUG. Etiam sunt, qui præsumunt de justitia sua, etc., usque ad sed sperantes in divitiis prævaluerunt in vanitate sua.
5 Neque iniquitas mea, neque peccatum meum, Domine; sine iniquitate cucurri, et direxi.§Iniquitas. CASS. Malivolentia: peccatum, operis.
6 Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem.**Exsurge. AUG. Quia dormire videris, In occursum. Quasi curro ad te merendo: Et tu, occurre mihi, id est, redde pro merito. Vide. Ibid. Id est, fac videri quomodo ad te curro, etc., usque ad postquam vidisti me mori, credis me patri æqualem.
7 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.††Convertentur. CASS. Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur, et oraturo Judæorum salus. Ad vesperam, id est, serius post ascensionem et missum Spiritum, etc., usque ad jejuno bis in sabbato. Circumibunt. AUG. Munient Ecclesias contra hæreticas impugnationes. Et, ecce in manifesto loquentur.
8 Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit?‡‡Et gladius. Ut mactent et manducent. Quoniam quis audivit? Quasi nullus, ita omnes mirabuntur, etc., usque ad ad nihilum deduces vel convertes. Gladius. Ibid. Hic est gladius bis acutus utroque incidens Testamento, quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum est ei: Surge, Petre, macta et manduca.
9 Et tu, Domine, deridebis eos; ad nihilum deduces omnes gentes.§§Deridebis eos ad nihilum. Ibid. Eos dicentes, Quis audivit? quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianæ futuræ sunt; et dicitis, quis audivit?
10 Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es:***Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem.
11 Deus meus misericordia ejus præveniet me.
12 Deus ostendet mihi super inimicos meos: ne occidas eos, nequando obliviscantur populi mei. Disperge illos in virtute tua, et depone eos, protector meus, Domine:†††Ostendit. Ibid. id est, quantam circa me habeat misericordiam demonstravit mihi in illis, circa quos non habet; unde Apostolus: Sustinuit vasa iræ apta, et ad interitum, in multa patientia, ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiæ Rom. 9.. Ne occidas. Potest de Judæis accipi, etc., usque ad ostenditur quæ misericordia sit insertis. CASS. Consideranti quid de eis sit agendum, si non sint testes legis et mortis Christi. Ne quando obliviscantur. AUG. Etsi non modo obliti sunt, cum non sint testes legis et mortis Christi. In virtute tua. Quia tu fortis, non ipsi. Depone, ibi fuit opprobrium omnibus. Vel, depone eos in eo quod mali sunt, ut boni surgant: ut in Paulo, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus Act. 9..
13 delictum oris eorum, sermonem labiorum ipsorum; et comprehendantur in superbia sua. Et de execratione et mendacio annuntiabuntur‡‡‡Delictum oris eorum. Ibid. Non eos, sed delictum occide, ut, resuscitatum quem perdere voluerunt, paveant. CASS. Et comprehendantur conversi; quia factum eorum, etc., usque ad facinus vero delevit venia. In superbia. AUG. Superbia comes est invidiæ: nec fieri potest ut superbus non invideat: unde et diabolus invidet homini. Et de exsecratione. Vel maledicto, quod putastis maledictum, etc., usque ad quia in his deprehensi sunt. Annuntiabuntur in consummatione. Vel, annuntiabuntur consummationes, id est, prædicabitur ab Apostolis: Ubi abundavit delictum exercitationis et mendacii, superabundavit gratia perfectionis; et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. In ira consummationis. Est enim ira, id est, vindicta Dei consummationis, quia aliquando vindicat Deus, ut perficiat; est et consumptionis ut cum dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum. Et scient. Antea enim justi sibi videbantur Judæi: sed ostenditur eis, quod non sine Christo, qui dominatur Jacob: et deposita superbia, sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt.
14 in consummatione: in ira consummationis, et non erunt. Et scient quia Deus dominabitur Jacob, et finium terræ.
15 Convertentur ad vesperam, et famem patientur ut canes: et circuibunt civitatem.§§§Convertentur ad vesperam. CASS. Diapsalmus. Affirmatur salus Judæorum, et utroque pariete collecto grates aguntur.
16 Ipsi dispergentur ad manducandum; si vero non fuerint saturati, et murmurabunt.*Murmurabunt. Ibid. Vel, murmurabunt, id est, dolebunt, quod etiam nunc tantum dispergentur; vel, murmurabunt contra pigros, id est, increpabunt alios nolentes credere.
17 Ego autem cantabo fortitudinem tuam, et exsultabo mane misericordiam tuam: quia factus es susceptor meus, et refugium meum in die tribulationis meæ.†Ego autem. Ibid. Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide conjuncto jam tota Ecclesia gaudet. Et exaltabo. Transactis temporibus cum nox sæculi transierit, ut et Christus mane surrexit: unde Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Apostoli, vespere fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt. Misericordiam. Quia totum gratis das: cum multa dixerit, non tamen omnia, in hoc uno omnia comprehendit.
18 Adjutor meus, tibi psallam, quia Deus susceptor meus es; Deus meus, misericordia mea.]
<- PSALMORUM 57PSALMORUM 59 ->
- a In finem ne. CASS. Frustra tentat aliquis disperdere quod toties divina prohibet auctoritas. Ne disperdas. AUG. Cum Pilatus dixit: Quod scripsi, scripsi, etc., usque ad et famam habere in omnibus gentibus. CASS. Orat primo liberari ascendendo ab imis ad alta: orat etiam pro salute gentium. AUG. Loquitur hic integer Christus, scilicet caput et corpus.
- b Eripe. Ibid. Dum qui sine macula est, hoc petit, quid necessario petamus, ostendit. De inimicis. CASS. Quatuor genera sunt adversariorum, etc., usque ad de his ergo ait: Eripe me, etc.
- c Fortes. AUG. Etiam sunt, qui præsumunt de justitia sua, etc., usque ad sed sperantes in divitiis prævaluerunt in vanitate sua.
- d Iniquitas. CASS. Malivolentia: peccatum, operis.
- e Exsurge. AUG. Quia dormire videris, In occursum. Quasi curro ad te merendo: Et tu, occurre mihi, id est, redde pro merito. Vide. Ibid. Id est, fac videri quomodo ad te curro, etc., usque ad postquam vidisti me mori, credis me patri æqualem.
- f Convertentur. CASS. Diapsalmus. Orata salus gentium affirmatur, et oraturo Judæorum salus. Ad vesperam, id est, serius post ascensionem et missum Spiritum, etc., usque ad jejuno bis in sabbato. Circumibunt. AUG. Munient Ecclesias contra hæreticas impugnationes. Et, ecce in manifesto loquentur.
- g Et gladius. Ut mactent et manducent. Quoniam quis audivit? Quasi nullus, ita omnes mirabuntur, etc., usque ad ad nihilum deduces vel convertes. Gladius. Ibid. Hic est gladius bis acutus utroque incidens Testamento, quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum est ei: Surge, Petre, macta et manduca.
- h Deridebis eos ad nihilum. Ibid. Eos dicentes, Quis audivit? quare? Quia pro nihilo habebit convertere omnes gentes, quia omnes gentes Christianæ futuræ sunt; et dicitis, quis audivit?
- i Fortitudinem meam ad te custodiam, quia Deus susceptor meus es, Deus. Ibid. Etsi possem perdere Judæos, qui irruerunt in me fortes; permitto tamen eos vivere, servans fortitudinem ad te, id est, ad tuam dispositionem.
- j Ostendit. Ibid. id est, quantam circa me habeat misericordiam demonstravit mihi in illis, circa quos non habet; unde Apostolus: Sustinuit vasa iræ apta, et ad interitum, in multa patientia, ut notas faceret divitias suas in vasa misericordiæ Rom. 9.. Ne occidas. Potest de Judæis accipi, etc., usque ad ostenditur quæ misericordia sit insertis. CASS. Consideranti quid de eis sit agendum, si non sint testes legis et mortis Christi. Ne quando obliviscantur. AUG. Etsi non modo obliti sunt, cum non sint testes legis et mortis Christi. In virtute tua. Quia tu fortis, non ipsi. Depone, ibi fuit opprobrium omnibus. Vel, depone eos in eo quod mali sunt, ut boni surgant: ut in Paulo, quia non surgeret Paulus, nisi prius caderet Saulus Act. 9..
- k Delictum oris eorum. Ibid. Non eos, sed delictum occide, ut, resuscitatum quem perdere voluerunt, paveant. CASS. Et comprehendantur conversi; quia factum eorum, etc., usque ad facinus vero delevit venia. In superbia. AUG. Superbia comes est invidiæ: nec fieri potest ut superbus non invideat: unde et diabolus invidet homini. Et de exsecratione. Vel maledicto, quod putastis maledictum, etc., usque ad quia in his deprehensi sunt. Annuntiabuntur in consummatione. Vel, annuntiabuntur consummationes, id est, prædicabitur ab Apostolis: Ubi abundavit delictum exercitationis et mendacii, superabundavit gratia perfectionis; et pertinuit ad medicinam humilitatis et infirmitatis hominis. In ira consummationis. Est enim ira, id est, vindicta Dei consummationis, quia aliquando vindicat Deus, ut perficiat; est et consumptionis ut cum dicet: Ite, maledicti, in ignem æternum. Et scient. Antea enim justi sibi videbantur Judæi: sed ostenditur eis, quod non sine Christo, qui dominatur Jacob: et deposita superbia, sciunt se pares gentibus, quia omnes peccaverunt.
- l Convertentur ad vesperam. CASS. Diapsalmus. Affirmatur salus Judæorum, et utroque pariete collecto grates aguntur.
- m Murmurabunt. Ibid. Vel, murmurabunt, id est, dolebunt, quod etiam nunc tantum dispergentur; vel, murmurabunt contra pigros, id est, increpabunt alios nolentes credere.
- n Ego autem. Ibid. Concluditur hic psalmus, ubi utroque pariete in angulari lapide conjuncto jam tota Ecclesia gaudet. Et exaltabo. Transactis temporibus cum nox sæculi transierit, ut et Christus mane surrexit: unde Ad vesperum demorabitur fletus, et ad matutinum lætitia. Apostoli, vespere fleverunt mortuum, mane ad resurgentem exsultaverunt. Misericordiam. Quia totum gratis das: cum multa dixerit, non tamen omnia, in hoc uno omnia comprehendit.