Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
51
1 In finem. Intellectus David,[a]
2 cum venit Doëg Idumæus, et nuntiavit Sauli: Venit David in domum Achimelech.[b]
3 [Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate?[c]
4 Tota die injustitiam cogitavit lingua tua; sicut novacula acuta fecisti dolum.[d]
5 Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem.[e]
6 Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa.[f]
7 Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.[g]
8 Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent:[h]
9 Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua.
10 Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi.[i]
11 Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.][j]

<- PSALMORUM 50PSALMORUM 52 ->