50
2 cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee.
3 [Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.†Miserere mei, Deus. Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam. De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam. Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum, etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu.
4 Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.‡Amplius lava me. CASS. Quem modum delendi velit, subdit: Munda me, etc. HIER. Sic lava ut mundes, lavantur enim quædam, quæ tamen non sunt pura.
5 Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.§Quoniam iniquitatem. AUG., CASS. Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio. Quoniam iniquitatem meam, etc. Contra me. AUG. Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui.
6 Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.**Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es.
7 Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea.††In iniquitatibus. CASS. Minuitur invidia peccati, etc., usque ad de uno arguitur et omnia confitetur.
8 Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.‡‡Ecce enim, etc. AUG. Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur. Veritatem, etc. CASS. Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quærit, supplicat sibi subveniri. Incerta et occulta. AUG. Sunt et occulta quod talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum. Occulta. CASS. Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis.
9 Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor.§§Asperges me. CASS. Secunda est confidentia misericordiæ Dei, quæ multum est utilis: ne subrepat desperatio, quæ omnibus peccatis gravior est. Hyssopo. Ibid. Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. AUG. Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. Super nivem. Ibid. Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix.
10 Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata.***Auditui meo. AUG. Nota humilem. Audiam te, etc., usque ad et quia jam humilis jam exsultant ossa humiliata.
11 Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.†††Averte. CASS. Ex confidentia securus, petit deletionem omnium peccatorum et plenam restitutionem.
12 Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.‡‡‡In visceribus meis. Ibid. Unde adulterium exiit. In utrisque partibus, anima et corpore remedium curationis petit, quia in eis peccavit. Sic desiderat expiari, ut videatur nil tale ultra velle committere.
13 Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me.§§§Ne projicias me a facie tua. CASS. A peccatis faciem averte, sed non me a facie tua, unde lumen et sanitas veniat.
14 Redde mihi lætitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.*Spiritu principali. AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per spiritum rectum, Filium; Spiritum sanctum, suo nomine, per spiritum principalem, Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris.
15 Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.†Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor.
16 Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meæ, et exsultabit lingua mea justitiam tuam.‡De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt.
17 Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam.§Laudem tuam. AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti.
18 Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis.
19 Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.**Sacrificium Deo. CASS. Quod illo tempore pro expiatione ponebatur. Contribulatus Ibid. Lætus et lascivus spiritus obligat peccato. Sequitur hujus sacrificii promissio: Cor contritum.
20 Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut ædificentur muri Jerusalem.††Benigne fac. Ibid. Jam gaudens, de ædificatione Jerusalem prophetat, ubi sacrificium justitiæ. Muri. Aug. Munimenta immortalitatis nostræ construantur in fide, spe, et charitate.
21 Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.]‡‡Tunc acceptabis sacrificium. Ibid. Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, oblationes minores sancti, holocausta, perfecti. Tunc imponent. CASS. Sacerdotes, vitulos innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. Altare. AUG. Cœlestem Jerusalem.
<- PSALMORUM 49PSALMORUM 51 ->
- a In finem psalmus. CASS. Arguente Nathan, rex non erubuit peccata publice confiteri, etc., usque ad quæ a Deo valet pœnitentibus. David. AUG. Proponitur in exemplum, non cadendi, sed, etsi cecideris, resurgendi ne desperes. CASS. Prima est deprecatio, etc., usque ad plena præstatur peccatorum remissio.
- b Miserere mei, Deus. Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam. De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam. Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum, etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu.
- c Amplius lava me. CASS. Quem modum delendi velit, subdit: Munda me, etc. HIER. Sic lava ut mundes, lavantur enim quædam, quæ tamen non sunt pura.
- d Quoniam iniquitatem. AUG., CASS. Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio. Quoniam iniquitatem meam, etc. Contra me. AUG. Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui.
- e Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es.
- f In iniquitatibus. CASS. Minuitur invidia peccati, etc., usque ad de uno arguitur et omnia confitetur.
- g Ecce enim, etc. AUG. Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur. Veritatem, etc. CASS. Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quærit, supplicat sibi subveniri. Incerta et occulta. AUG. Sunt et occulta quod talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum. Occulta. CASS. Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis.
- h Asperges me. CASS. Secunda est confidentia misericordiæ Dei, quæ multum est utilis: ne subrepat desperatio, quæ omnibus peccatis gravior est. Hyssopo. Ibid. Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. AUG. Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. Super nivem. Ibid. Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix.
- i Auditui meo. AUG. Nota humilem. Audiam te, etc., usque ad et quia jam humilis jam exsultant ossa humiliata.
- j Averte. CASS. Ex confidentia securus, petit deletionem omnium peccatorum et plenam restitutionem.
- k In visceribus meis. Ibid. Unde adulterium exiit. In utrisque partibus, anima et corpore remedium curationis petit, quia in eis peccavit. Sic desiderat expiari, ut videatur nil tale ultra velle committere.
- l Ne projicias me a facie tua. CASS. A peccatis faciem averte, sed non me a facie tua, unde lumen et sanitas veniat.
- m Spiritu principali. AUG. Notant hic quidam Trinitatem in Deo, qui est spiritus, cum non corpus; per spiritum rectum, Filium; Spiritum sanctum, suo nomine, per spiritum principalem, Patrem. CASS. Spiritum prophetiæ qui sibi omnibus pretiosior est, robur solum petit non auferri, tacens de cæteris.
- n Docebo. Ibid. Quid restitutus persolvat; prius plorans, jam fit doctor.
- o De sanguinibus. Ibid. Quia multa sunt carnalia peccata, etc., usque ad quæ de corruptione carnis et sanguinis veniunt. Justitiam tuam. Ibid. Justitiam laudat, cum pietati deberet gratias agere; sed et justitiæ fuit confitentem suscipere; et hæ duæ res semper in judicio Domini adjunctæ sunt.
- p Laudem tuam. AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti.
- q Sacrificium Deo. CASS. Quod illo tempore pro expiatione ponebatur. Contribulatus Ibid. Lætus et lascivus spiritus obligat peccato. Sequitur hujus sacrificii promissio: Cor contritum.
- r Benigne fac. Ibid. Jam gaudens, de ædificatione Jerusalem prophetat, ubi sacrificium justitiæ. Muri. Aug. Munimenta immortalitatis nostræ construantur in fide, spe, et charitate.
- s Tunc acceptabis sacrificium. Ibid. Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, oblationes minores sancti, holocausta, perfecti. Tunc imponent. CASS. Sacerdotes, vitulos innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. Altare. AUG. Cœlestem Jerusalem.