5
3 Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus.‡Voci. Illa oratio vocem habet, quæ est digna audiri. Rex. AUG. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et Deus meus: et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus.
4 Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam.§Quoniam, etc. AUG. Hucusque oratio ut audiatur, etc., usque ad et hoc mane mox ut tenebras deserit.
5 Mane astabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es.**Mane astabo. CASS. Vel, mane quando incipiet æternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, sed tolletur impius, ne videat gloriam Dei Isa. 26.: et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint.
6 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.††Neque permanebunt injusti. Qui mala faciunt. Nam odisti qui operantur, non qui operati sunt.
7 Odisti omnes qui operantur iniquitatem; perdes omnes qui loquuntur mendacium. Virum sanguinum et dolosum abominabitur Dominus.‡‡Perdes omnes qui loquuntur mendacium. AUG. Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est. Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est, et merito perditur, quod declinat ab eo quod est ad id quod non est. Ibid. Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentitur. Ibid. Sunt mendacia quædam pro salute, etc., usque ad non cogitavi furentem posse repetere.
8 Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo.§§Ego autem. AUG. Tertio, dicit se futuram domum Dei, et nunc proximare in timore ante consummationem, quæ expellit timorem. Introibo. CASS. Per hoc introibo, quia adorabo. Ibid. Petit contra ea quæ æmula ingerit: unde ipsa peribit.
9 Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam.***Domine, deduc. AUG. Quarto, proficiens inter impedimenta orat juvari intus, ne linguis dolosis avertatur. In justitia tua. CASS. Quia pœnitentes et supplices recipis. In conspectu. AUG. Ubi homo non videt, cui laudanti vel vituperanti non est credendum: quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subdit: Quoniam non est in ore eorum veritas.
10 Quoniam non est in ore eorum veritas; cor eorum vanum est.†††Quoniam non est, etc. Non modo non est veritas in ore, sed sepulcrum: quia fetida promunt ad corrumpendum, quibus si non proficiunt, dolose agunt, id est, non modo moliuntur, sed efficiunt.
11 Sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant: judica illos, Deus. Decidant a cogitationibus suis; secundum multitudinem impietatum eorum expelle eos, quoniam irritaverunt te, Domine.‡‡‡Judica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis. Non optat, sed quod futurum est prædicit. Decidit qui spe bona frustratur. Et lætentur. CASS. Post retributiones malorum subdit præmia bonorum, ut sicut pœna terret, præmia incitent.
12 Et lætentur omnes qui sperant in te; in æternum exsultabunt, et habitabis in eis. Et gloriabuntur in te omnes qui diligunt nomen tuum,
13 quoniam tu benedices justo. Domine, ut scuto bonæ voluntatis tuæ coronasti nos.]§§§Ut scuto. CASS. Uno verbo indicat beneficia Dei gratuita. Voluntas quæ vocat, est defensio contra omnia, et corona, et clypeus. Capiti aptatus corona est, cordi defensio.
<- PSALMORUM 4PSALMORUM 6 ->
- a Pro ea quæ consequitur hæreditatem. Quia hic honoratur cui habenda hæreditas affirmatur, a qua æmula excluditur. Ecclesia est, quæ hæreditatem, id est, vitam æternam, ipsum Deum accipit, quæ hic loquitur de hæreditate, quam sibi petit, et asserit, æmulam dicens excludi. BEDA. Id est, pro Ecclesia, quæ, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quæ et ipsa nonnunquam Domini vocatur hæreditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes, hæreditatem tuam. Totus ergo psalmus a persona catholicæ profertur Ecclesiæ, quæ prima sectione orationem suam poscit audiri, hæreticos et schismaticos prædicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus fieri alienos. Ad postremum commemorans præmia beatorum, ut una prædicatione et malos prædicta pœna converteret, et justos promissa præmia concitarent.
- b Verba mea. CASS. Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis: contra quæ trinam debemus facere orationem. In prosperis, contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vitæ. In adversis, contra timorem mortis, periculi, utilitatis. Ibid. Trina oratio, verba, oris psalmodiam, clamorem, cordis affectum, ideo: Exaudies. Ecce ter de eodem. Auribus. Aures Dei sunt potentia, clementia. Potentia, qua potest: clementia, qua vult audire; nisi enim esset clementia, nullius preces exaudiret.
- c Voci. Illa oratio vocem habet, quæ est digna audiri. Rex. AUG. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et Deus meus: et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus.
- d Quoniam, etc. AUG. Hucusque oratio ut audiatur, etc., usque ad et hoc mane mox ut tenebras deserit.
- e Mane astabo. CASS. Vel, mane quando incipiet æternitas, et tunc plene videbo quod non placet iniquitas: quia tunc non habitabit, sed tolletur impius, ne videat gloriam Dei Isa. 26.: et tunc non permanebunt, etsi misericordiam ejus habuerint.
- f Neque permanebunt injusti. Qui mala faciunt. Nam odisti qui operantur, non qui operati sunt.
- g Perdes omnes qui loquuntur mendacium. AUG. Quia hoc est veritati contrarium. Veritas est de eo quod est. Mendacium non est substantia vel natura, sed de eo quod non est, et merito perditur, quod declinat ab eo quod est ad id quod non est. Ibid. Mentiri est loqui contra hoc quod animo sentitur. Ibid. Sunt mendacia quædam pro salute, etc., usque ad non cogitavi furentem posse repetere.
- h Ego autem. AUG. Tertio, dicit se futuram domum Dei, et nunc proximare in timore ante consummationem, quæ expellit timorem. Introibo. CASS. Per hoc introibo, quia adorabo. Ibid. Petit contra ea quæ æmula ingerit: unde ipsa peribit.
- i Domine, deduc. AUG. Quarto, proficiens inter impedimenta orat juvari intus, ne linguis dolosis avertatur. In justitia tua. CASS. Quia pœnitentes et supplices recipis. In conspectu. AUG. Ubi homo non videt, cui laudanti vel vituperanti non est credendum: quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subdit: Quoniam non est in ore eorum veritas.
- j Quoniam non est, etc. Non modo non est veritas in ore, sed sepulcrum: quia fetida promunt ad corrumpendum, quibus si non proficiunt, dolose agunt, id est, non modo moliuntur, sed efficiunt.
- k Judica illos Deus. Decidant a cogitationibus suis. Non optat, sed quod futurum est prædicit. Decidit qui spe bona frustratur. Et lætentur. CASS. Post retributiones malorum subdit præmia bonorum, ut sicut pœna terret, præmia incitent.
- l Ut scuto. CASS. Uno verbo indicat beneficia Dei gratuita. Voluntas quæ vocat, est defensio contra omnia, et corona, et clypeus. Capiti aptatus corona est, cordi defensio.