Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
49
1 Psalmus Asaph. [Deus deorum Dominus locutus est, et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum.[a]
2 Ex Sion species decoris ejus:[b]
3 Deus manifeste veniet; Deus noster, et non silebit. Ignis in conspectu ejus exardescet; et in circuitu ejus tempestas valida.[c]
4 Advocabit cælum desursum, et terram, discernere populum suum.
5 Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia.[d]
6 Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est.[e]
7 Audi, populus meus, et loquar; Israël, et testificabor tibi: Deus, Deus tuus ego sum.[f]
8 Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper.[g]
9 Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos:[h]
10 quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves.
11 Cognovi omnia volatilia cæli, et pulchritudo agri mecum est.[i]
12 Si esuriero, non dicam tibi: meus est enim orbis terræ et plenitudo ejus.[j]
13 Numquid manducabo carnes taurorum? aut sanguinem hircorum potabo?[k]
14 Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
15 Et invoca me in die tribulationis: eruam te, et honorificabis me.[l]
16 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? et assumis testamentum meum per os tuum?[m]
17 Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum.[n]
18 Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas.
19 Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos.[o]
20 Sedens adversus fratrem tuum loquebaris, et adversus filium matris tuæ ponebas scandalum.[p]
21 Hæc fecisti, et tacui. Existimasti inique quod ero tui similis: arguam te, et statuam contra faciem tuam.
22 Intelligite hæc, qui obliviscimini Deum, nequando rapiat, et non sit qui eripiat.[q]
23 Sacrificium laudis honorificabit me, et illic iter quo ostendam illi salutare Dei.][r]

<- PSALMORUM 48PSALMORUM 50 ->