Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
46
1 In finem, pro filiis Core. Psalmus.
2 [Omnes gentes, plaudite manibus; jubilate Deo in voce exsultationis:*Omnes gentes. AUG. Quasi diceret: insultant, pueri, dicentes: Calve, calve, vos omnes gentes ad quas transivit gratia: Plaudite, etc. Gentes ad quas transivit gratia, et quos in priori psalmo ad fidem vocavit, invitat ad laudem.
3 quoniam Dominus excelsus, terribilis, rex magnus super omnem terram.Excelsus. HIER. Potens quod vult. Terribilis. REMIG. Quia judicaturus in potestate.
4 Subjecit populos nobis, et gentes sub pedibus nostris.Subjecit populos nobis. CASS. Hoc hominibus fidelibus convenit, quibus omnes extrinseci subjecti sunt, vel, sibi subjecit nobis associandos. Populos, Judæos. Nobis. Ibid. Universali scilicet Ecclesiæ; hoc dicere convenit omnibus fidelibus, quibus extrinseci subjecti sunt. Sub pedibus. Ibid. Per pedes, prædicatores accipe, quibus populi subjecti sunt. AUG. Sub pedibus. Sic est exaltata Ecclesia, ut nondum credentes sub pedibus habeat.
5 Elegit nobis hæreditatem suam; speciem Jacob quam dilexit.§Elegit nobis, etc. Vel in persona Apostolorum, elegit nobis dare hæreditatem suam, multorum populorum, ut colamus eam, gladio prædicationis corda eorum ferientes, et malitiam destruentes. Hæreditatem. AUG. Cœlestis hæreditas, pulchritudo est Christiani populi, in qua speciosus erit fulgens ut sol, qui nunc est abjectus. Speciem Jacob quam, etc. Id est, similes Jacob vel signatos per Jacob, qui terrena dant pro cœlestibus, ut Jacob fecit, quod fuit gratia Dei, quia eum dilexit, Esau reprobato.
6 Ascendit Deus in jubilo, et Dominus in voce tubæ.**Ascendit. CASS. Diapsalma ascensio et regnum Dei describitur, unde instanter monet psallere. In jubilo. AUG. Gaudium admirantium Apostolorum, etc., usque ad quod nec taceri potest, nec exprimi valet.
7 Psallite Deo nostro, psallite; psallite regi nostro, psallite:††Psallite. CASS. Operibus laudate: valde est salutare quod tam crebro repetitur, quia Deus est qui creat, et rex creata gubernans.
8 quoniam rex omnis terræ Deus, psallite sapienter.‡‡Omnis. Ibid. Non ut Jupiter Cretæ, Mars Thraciæ. Sapienter. Docet quomodo sit psallendum. Olim sine sensu psallebant, dum lapides colerent. AUG. Nemo sapienter facit quod non intelligit.
9 Regnabit Deus super gentes; Deus sedet super sedem sanctam suam.§§Regnabit. Ibid. Modo impleta est hæc prophetia: Deus sedet super sedem sanctam. Sedem sanctam. AUG. Throni, Virtutes, et sancti.
10 Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.]***Principes populorum. CASS. Primitivi omnium gentium convenerunt credendo in Christo, quia, expulsis Judæis, gentes in filios Abrahæ succedunt, habentes promissionem, quia Judæi superbierunt. HIER., CASS. Vel dii fortes, Apostoli scilicet, quos neque mors, neque vita separabit a charitate Christi. Elevati, miraculis et doctrina.

<- PSALMORUM 45PSALMORUM 47 ->