Link to home pageLanguagesLink to all Bible versions on this site
45
1 In finem, filiis Core, pro arcanis. Psalmus.*In finem. CASS. Psalmus David, alicujus fidelis de Judæa, ut sit certius testimonium. Pro arcanis. Pro manifestatione arcanorum, quod Deus sit homo, quod salus promissa utrique populo, quod cæcitas contigit in Isræl, quod Apostoli transierunt ad gentes, quod pax in terra; unde: Conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces Isa. 2.. Filiis Core. CASS. Filii crucis. De arcanis, id est, de adventu Christi loquitur.
2 [Deus noster refugium et virtus; adjutor in tribulationibus quæ invenerunt nos nimis.Deus noster. CASS., AUG. In adventu Domini omnis spes habenda ostenditur, etiam in transitu Apostolorum ad gentes. Invenerunt nos nimis. AUG. Nos enim fugiebamus eas. Vel, invenerunt nos expositos per Adam. Nimis, tanto potentior qui liberat.
3 Propterea non timebimus dum turbabitur terra, et transferentur montes in cor maris.Turbabitur terra, et transferentur montes, etc. CASS. Judæa, quasi arida: sine idololatria, amaritudine gentium circumdata. Vel, mare. AUG. sæculum. Cor maris. Immanitas gentium
4 Sonuerunt, et turbatæ sunt aquæ eorum; conturbati sunt montes in fortitudine ejus.§Sonuerunt et turbatæ, etc. Contradicentes, gentes: vel Apostoli prædicando. Et turbatæ sunt aquæ eorum. Ad sensum fit relatio, non ad vocem: id est, aquæ maris, scilicet populi, vel doctrinæ eorum, quæ infatuatæ sunt, coruscante doctrina Salvatoris; unde: Absorpti sunt, etc. Et hæc est virga Moysi, quæ devoravit virgas Magorum.
5 Fluminis impetus lætificat civitatem Dei: sanctificavit tabernaculum suum Altissimus.**Fluminis impetus. CASS. Diapsalmus. Quia Ecclesia in Christo fundatur, cui gentes et regna subjiciuntur. AUG. Quasi dicat: Ita sævit mare; sed inter hos fluctus et sonitus non timent, qui ad illud refugium confugerunt.
6 Deus in medio ejus, non commovebitur; adjuvabit eam Deus mane diluculo.††Adjuvabit eam. CASS. Vel, vultu, id est, demonstratione auxilii sui, cum adjuvando se indicat. Mane. In ipso boni operis principio; et hoc, diliculo, id est, per illuminationem sancti Spiritus, qui est lux quasi diei.
7 Conturbatæ sunt gentes, et inclinata sunt regna: dedit vocem suam, mota est terra.‡‡Dedit. Quasi magnum præmium. Vocem. Prædicationem, ad quam tremuit terrenus. Tremet metu judicis.
8 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.§§Dominus virtutum. Ibid. Breviter definit quid sit Christus. Nobiscum. Quasi: Qui misit angelos, jam ipse venit, et est nobiscum, quia nobiscum susceptor; ergo: Venite, quasi jam securos vos invito. Noster. Non nisi filiorum crucis. Deus Jacob. Qui tanta nobis dedit quanta dedit Jacob: non enim illius tantum est Deus.
9 Venite, et videte opera Domini, quæ posuit prodigia super terram,***Venite et videte. Ibid. Diapsalmus. Magnalia incarnationis. Posuit. Quasi signa, ad vocandum populum. Prodigia. Ut de partu Virginis, et stella, et cæteris. Auferens bella. AUG. Quia per ejus adventum idololatria et superstitio totius orbis perit, vel, tunc temporis pro ejus præsentia orbis pacatus fuit.
10 auferens bella usque ad finem terræ. Arcum conteret, et confringet arma, et scuta comburet igni.
11 Vacate, et videte quoniam ego sum Deus; exaltabor in gentibus, et exaltabor in terra.†††Vacate. Ibid. Si combusta sunt arma, vacate, non habentes unde pugnetis.
12 Dominus virtutum nobiscum; susceptor noster Deus Jacob.]

<- PSALMORUM 44PSALMORUM 46 ->